Latin
455.4 to 455.5
André Du Laurens, Historia anatomica 455.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
mę &papillae turgent, dicunturque tum puellae κυαμίζειν, id est, fratrare. Poterit ergo in illis aliquando lac generari, maximè verò si supprimantur menses, vt scripsit Hippocrates. Nos dissentientes hos Hippocratis locos ex eodem Hippocrate conciliabimus. Duplex apud Hippocratem est lactis generatio, duplexque lactis natura. Alterum enim lac verum est, &laudabile, alterum non verum, nec ex quisitè coctum. Illud alteratione maxima Duplex lactis differentia ex &vera mammarum coctione, eâque officiali non priuata perficitur. Hoc ex reliquiis aliHippocr. menti proprij mammarum: illud exquisitè album est, dulce, moderatè crassum, &alendo inLIlij fanti accommodatum. Hoc album quidem est, quia colorem &ideam refert partis à quae manet, sed nec chymum, nec dulcedinem, nec vires alimenti obtinet. Itaque colore tantum suo, non viribus, nec forma specifica lactis nomen meretur: tenue namque est &dilutissimum, ad alendum omnino ineptum. Illud per expressionem sit &refluxum sanguinis ab vtero ad mammas, nec non per tractionem: Hoc, per solam proprij alimenti tractionem: Illud non nisi post veram conceptionem generari potest, quia nullus foret illius vsus. Hoc in puellis grandioribus, sanguineisque &viris copiosissimo succo refertis generari nihil prohibet.