# Historia anatomica 456

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/456

Duplicem hunc generationis modum colligo ex Hippocratis libro De natura pueri, & libello, πρ ὑδένων. Mulieribus, inquit, rara est mammarum natura, & alimentum quod ad se trahunt, in lac immutant; hic primus est generationis modus. Alterum describit eodem loco. Ab vtero accedit ad mammas lac, quod post partum infanti cessurum est in alimentum: hoc autem exprimit, ac sursum mittit omentum, ab ipso foetu iam grandiore coarctatum. Exprimitur ergo & refluit grauidis mira naturae prouidentia ab vtero ad mammas sanguis simul atque moueri coeperit embryo. Edito autem foetu, non amplius fit expressio, sed affluit sponte ad mammas sanguis ob consuetudinem motus, quod his verbis indicauit Hippoc. lib. De natura pueri. Καὶ οκόταν τέκῃ αρχῆς κινησιος ὑπογενομένης, χωρέει τὸ γάλα ἐς τοὺς μάζους τούτους ἦνθηλάταη: id est, vbi peperit mulier, principio motus iam facto, lac fertur ad mammas si lactauerit, vt ea ratione feratur post partum ad mammas sanguis, quia consueuerat eò cursum inflectere & moueri dum gestaret mulier. Neque verò eò tantùm sponte affluit, sed trahitur etiam à mammis copiosior sanguis, quàm peculiaris earum nutritio postulat. Tractionis caussae variae sunt, infantis suctus, vasorum amplitudo, motus & exercitatio mammarum, tandemque vacui fuga: exhaustae enim à puelli suctu mammarum venae, vndiquaque sanguinem trahunt. Concludamus ergo lac verum, & exquisitè coctum ante conceptionem generari non posse, crudum verò & dilutissimum ex reliquiis alimenti proprij confectum, interdum posse. De lactis generatione soluuntur Problemata.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
