Latin
QVAESTIO III
André Du Laurens, Historia anatomica 457
Unproofread scanNot analysed yet
Sic mulieribus ad vterum potius quàm ad nares aut haemorroides viam affectat sanguis, ratione finis, generationis quippe &nutricatus puelli. Addamus &nos aliam huius refluxus, qui ab vtero ad mammas sit, caussam, vt scilicet infantulo praebeatur occasio exitum quaerendi. Si enim totus sanguis in vteri vasis asseruaretur, nec portio eius ad mammas reflueret, nunquam sibi pararet exitum puer, quia alimentum foetui fouendo nutriendoque sufficiens semper praestò esset: haec namque vnica est partus caussa apud Hippocratem, alimenti defectus. Debuit itaque tertio &quarto mense paulatim ad mammas sanguinem transferre natura, vt eo assuescat sanguinem ducere ad editi foetus nutricatum, &vt grandiorem foetum suo defraudet genio, atque ita ad exitum solicitet. Sunt qui velint ad mammas refluere sanguinem, postquam moueri coeperit puer, vt sit ibi velut commeatus quidam puello dum famelicus est, id est, vt per inedias eo sanguine dealbato ali possit. Hoc voluit Hippocrates lib. De natura pueri, καὶ τὸ παιδίον, inquit, ἀπʼ αὐτοῦ ἐπαυρίσκεται ὀλέγον: id est, &eo lacte fruitur aliquantulum puellus. Quod Hippocratis dictum ego ita interpretor, lacte ali puellum id est, sanguine in venis mammarum contento, qui proxima est lactis materia; vel, si ante diem partus valde sit famelicus, posse lac album à mammis ad vasa refluere, rursumque ob facultatem venarum αὐματοποιητικὴν, quae otiosa nunquam est, excoqui, &in sanguinem verti Quod autem à mammis ad vasa refluere possit lac, &iterum in sanguinem alterari, experiuntur quotidie nutrices &puerperae. Erat secundum problema, cur non eodem alimento in vtero &extra vterum alatur puer, alitur enim in vtero purissimo sanguine, extra vterum lacte dulcissimo. Respondet Dinus, sanguinem lacte calidiorem triplicem coctionem subiret, ineptum penitus ad nutritionem futurum, quia amaresceret ni mio calore; lac vero temperamento frigidius faciliùs excoqui, nec triplici ea coctione amarescere. Sed vide an inhumanum esset &ferinum sanguiuoros esse infantes; an dicendum ideò sanguine alendum non esse editum infantulum, ne ea suctione facilè venarum oscula aperirentur, &ita sanguis naturae thesaurus efflueret. Quod vero afferunt quidam triplicem coctionem nobis iam editis perficiendam esse, non posse autem ex sanguine hausto chylosim fieri, propterea non sanguine, sed lacte nutriendos infantes, falsum est, &erroris plenum. Quicquid enim in ventriculum ingeritur, si modò assimilari possit, in substantiam cremori persimilem commutatur, &multi suillum ac caprillum sanguinem hauriunt, cuius faeculenta excrementa per intestina &aluum deturbantur. At faeces chyloseos sunt tantum. Reliqua quae ad lactis generationem spectant, quia omnibus nota &peruulgata sunt, lubens praetereo, Cur ad mammas potius refluat sanguis. Viarum apportunitas. Finalis caussa. Alia caussa, Lacte nutriri puellum in vtero quomodo intelligi debeat. Quaestio, cur non abitur extra vt erum sanguine puer vt in vtera. Responsum Dini. Aliud responsum. Distinctio organorum monentium, Quid diaphragma. Nomina. Cur φρένες veteribus. Cur φρίνες Hippocrati. Cur diaphragma Hippocrat. διαφραξιν appellarit. Aristotelis nomina. Latinorum nomina. Hippocrates quomodo vocarit. CA. De musculis thoracicis.