# Historia anatomica 460.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 460.5 to 460.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/460.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/460.5

Primum quidem phrenitidis idiopathicae, quae ab inflammatione meningum contingit, respiratio magna est: & ex longis interuallis, id est, rara, πνεῦ μα μέγα καὶ διὰ πολλοῦ, in Prognost. Prorrhetico & Coacis: At in phrenitide diaphragmatis, respiratio parua est & frequens, parua quidem, ob inflammationem & affectum organi respiratorij, vnde fit vt in omnem dimensionem amplificari non possit thorax, nec liberè colligi ad inspirandum exspirandumque, vt in superiore phrenitide, in qua organorum respirationi dicatorum libertas est: frequens verò est vrgente necessitate & febrili incendio, vnde fit vt paruitas frequentia compensetur. Secundò dignoscitur vtraque phrenitis voce. Nam in phrenitide idiopathica vox grauis est, vociferantur aegroti, calcitrant, mordent obuios quosque: contrà, in sympathica diaphragmatis phrenitide, φωνὴ ὄζεια, id est, vox acuta est; quia primarium liberae respirationis organum affectum est, sursumque ab inflammatione contractum, vnde angustior redditur thorax; magnitudo enim & grauitas vocis constitutionem sequuntur organi. Postremum & maximè proprium sympathicae huius phrenitidis signum tradidit Hippocrates Aphoris. 55. Coacarum prognos. ὑποχόνδρια τουτέοισιν εἴσω εἰρύαται, id est, hypochondria intro sursum his reuulsa apparent; cuius demonstratio tota ex Anatome petenda est. Diaphragma superiore parte tegitur pleura, inferiore peritonaeo, quòd naturalia omnia organa & partes in ventre inferiore contentas instar sacci complectitur, singulisque propriam largitur tunicam. Inflammatum ergo diaphragma sursum contrahitur, secumque peritonaeum adducit, cum peritonaeo retrahuntur hypochondria, hepar, lien, ventriculus, visceraque omnia: hinc hypochondriorum intro sursum reuulsio. Sunt itaque tria haec phrenitidis quae ab inflammatione diaphragmatis contingit propria τεκμήρια, respiratio parua & frequens, vox acuta, & hypochondriorum intro sursum reuulsio. Cur autem diaphragmate inflammatione obsesso phrenitis excitetur, ratio inquirenda.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
