# Historia anatomica 461

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/461

Volum quidam inflammato diaphragmate cerebrum statim inflammatione obsideri, cùm enim inflammatio septi respirationem impediat, calor augetur in thorace & corde, sanguis attenua tur & bilescit sursumque in cerebrum rapitur, vnde erisypelas. Sed ridicula haec. Nam accensis pulmonibus delirium fieret perpetuum, quia & difficilis redditur spiratio, & bilioso, id est, tenuissimo sanguine alitur pulmo, deinde si fieret eri sypelas in cerebro, vera esset phrenitis non sympathica. Alij causam phrenitidis referunt ad analogiam quae est inter substantiam septi & cerebri: sed cùm spinalis medulla sit magis analoga cerebro & ea inflammatione obsessa non semper delirium consequatur perpetuum, fit vt alia inquirenda sit causa. Nos duplicem caussam concurrere existimamus, connexionem scilicet & societatem miram vtriusque partis, dein perpetuum diaphragmatis motum. Societas per neruos insignes fit, qui & calorem & spiritum vaporosum cerebro communicat: continuus verò & validus septi motus fumidos vapores impetu ad cerebrum pellit, & velut manu flabelli instar transmittit. Si enim solam neruorum sympathiam admittis, cur inflammato ore ventriculi quod insignes accipit neruos stomachicos phrenitis eadem non contingit? De pleura & mediastino.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
