# Historia anatomica 462-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/462-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/462-2

CAPVT VI. VEMADMODVM in regione ima naturalia continentur organa coctioni & procreationi dicata: ita in medio ventre vitalia respirationi ac pulsui ministrantia concluduntur. Cor primus est respirationis & pulsus auctor, cui tanquam regi, reliquae omnes partes in thorace contentae inseruiunt. Pulmo spiritus ἐργασήριον inspiratum aërem cordi praeparat, eiusque aestuantem calorem motu suo quasi flabello ventilat Aspera arteria aërem deducit reficiendo, temperando, expurgandoque cordi accommodatum. Venae cauae truncus patentissimo ore sanguinem in dextrum cordis sinum, tanquam cisternam effundit, ad vitalis spiritus generationem. Arteria magna spiritum à sinistro sinu accipit, quem per ramos velut tubos in vniuersum corpus distribuit. Ita cordi famulantur omnia in thorace contenta: cordis ergo historia dignitatis & doctrinae ordine pręmittenda esset: sed quia sectionis ordinem hîc sequimur, priùs describenda & demonstranda sunt vasa quàm viscera: non enim demonstrari potest cor, nisi eius sinus & vasa quatuor aperiantur, quibus sectis totus effluit sanguis, vt venarum arteriarumque riuos & diremptus cernere amplius nequeas. Venae cauae ascendentis distributio. CAP. VII. ENA caua ex gibbis hepatis emergens, diaphragma permeans, praegrandi stipite, quem ascendentem truncum vulgus vocat, ad iugulum vsque extollitur. Ab hoc trunco quatuor emanant riui. Phrenicus, coronalis, azygos & intercostalis. Phrenicus per vniuersum diaphragmatis corpus excurrit, & ad cordis inuolucrum ramos spargit, necnon ad membranas διαφράττοντας. Coronarius, σεφανιαῖος dictus, vniuersam cordis basim instar coronae cingit, saepius simplex, rarò geminus visitur, & per totam cordis substantiam hinc inde ramos diffundit ad visceris nobilissimi nutritionem. Azygos omnis coniugij expers, quòd in dextro tantùm latere reperiatur, octo surculis fruticatur, qui in sinistram partem non secus quàm in dextram feruntur, octoque inferiores costas & earum spatia alunt, oesophago interea exiles, sed numerosos ramulos distribuendo.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
