Latin
463.1 to 463.4
André Du Laurens, Historia anatomica 463.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Huius solitariae venae duplicem obseruarunt recentiores Anatomici communionem: prior est cum thoracicis venis, quae ab axillari prodeunt, vnde fit vt in pleuritide, eiusdem lateris sectio mirè conferat: Alter est cum adiposa &emulgente per ramulum exiguum, vnde puris in thorace collecti expurgationem per vrinas fieri voluit Fallopius. Quas autem in azygou ramis somniauit membranulas, velut ostiola, sanguinis refluxum impedientia, Amatus Lusitanus, nobis, nec cuiquam adhuc vidisse contigit, propterea merae sunt nugae. Postremus ramus intercostalis dicitur, quòd tria aut quatuor superiorum costarum spatia nutriat. Hunc sępius deficere obseruauimus: sed fungitur tunc illius munere azygos ramumque ad superiores costas mittit. Postquam quatuor hos venae cauae ascendentis truncus diffudit surculos, totus in duos insignes ramos finditur, qui à situ &natura partis subclauij appellantur, quòd infra claues &iugulum sint. Horum ramorum pars intra thoracis cauitatem recondita est, pars altera è thorace exiliens ad axillas fertur, &axillaris dicitur. Ab illa quinque oriuntur venae, mammaria, thymica, capsularis, ceruicalis &muscula. Mammaria per interiorem sterni partem fertur, ramulos thoracicis musculis &mammis exiguos spargens; maiore verò sui portione ad interiorem recti musculi partem emergit, surculis aliquot suis totidem epigastriae ascendentis riuulis paulo supra vmbilicum occurrens. Thymica, per totum glandosum corpus, quod Thymum vocant, distribuitur, necnon per intersepientes membranas. Capsularis a paucis deprehensa, per cordis inuo lucrum fertur, occurritque phrenicis ascendentibus, vt eadem vasa penitus videantur. Ceruicalis per foramina apophyseon transuersarum ceruicis emicat in cerebrum, ramulis obiter in vicinos musculos dimissis. Postrema omnium est muscula, quae ante musculum scalenum nata, in rachytas tum ceruicis, tum summi thoracis fertur. Altera rami subclauij pars, vbi cauitatem thoracis egreditur, &ad axillas peruenit, axillaris dicitur. Ab hoc axillari ramo tres oriuntur venae, thora cica, basilica &cephalica. Thoracica gemina est vtrinque. Earum vna in mammas &anteriores thoracis musculos, vt pectoralem &serratum minorem, altera in posticos distribuitur. Harum venarum tres rami, interdum quatuor, cum tribus aut quatuor venae azygos ramis coeunt: quae obseruatio noua est, &pulcherrima.