# Historia anatomica 463.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 463.5 to 463.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/463.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/463.5

De basilica & cephalica, quae peculiares sunt brachij venę, in artuum historia disseremus. Atque haec est omnis rami subclauij distributio. De arteria magna ascendente. CAP. VIII. RTERIA è sinistro cordis sinu prosiliens, statim arterias duas in cordis basim & ambitum reflectit, quas coronarias dicunt; mox tota bipartitò finditur, quasi in duos praegrandes stipites dirempta; alter deorsum secundum lumborum vertebras contorque Otur: alter sursum ad iugulum effertur, vbi in duos insignes ramos diuiditur, subclauios dictos. A subclauio dextro quinque emergunt arteriae, intercostalis superior; quae ad superiores costas fertur. Mammaria, quae ad interiorem sterni partem. Ceruicalis, per foramina apophyseon transuersarum ceruicis emi cat in cerebrum. Muscula in ceruicis musculos spargitur. Carotis, ληθαργικὴ καὶ ἀποπληκτικὴ (sic dicta, quòd caron & apoplexiam excitet si intercipiatur, denegato aditu vitali spiritui qui animali materiam subministrat) per latera arteriae aspere cum interna iugulari ascendit. Similis est subclauię sinistrę distributio, nisi quòd carotidem non emittit. Exquisitiorem arteriarum & venarum descriptionem inuenies libro quarto. Mamm ij Ostiola in azygo nulla. Intercostalis. Rami subclauis riuuli.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
