# Historia anatomica 464.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 464.1 to 464.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/464.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/464.1

CAPVT IX. OR viscus nobilissimum membrana obuoluitur, quam Graeci περικάρδιον χιτῶνα dicunt, Latini cordis inuolucrum, capsam, casulam, arculam, Hippocrates, κουλεὸν vocat, id est, vaginam. Aristoteles ὑμένα πιμελώδη καὶ παχὴν. Huius figura turbinata est, sicut & cordis; ex basi enim latiore in mucronem acutum sensim desinit. Membrana haec immediatè cordi non adhaerescit, sed tantum ab eo distat, quantum eius motus postulabat. Ne quid autem vacuum esset, Natura in hoc spatium humorem sero & vrinae persimilem coniecit, ne cor ob perennes motus aestu incandesceret, tum vt in eo velut innatans cor minus graue esset animanti. Oritur haec tunica à vasorum quatuor, nempe venae cauae, venae arteriosę, arterię magnae, & arteriae venosę membranis. Situm eundem quem cor obtinet. Eius enim basis thoracis medium exquisitè occupat, mucro autem in sinistrum latus magis inclinat, & in anteriora ita protenditur, vt sterni attingat cartilagines: quin etiam diaphragmatis nerueo circulo validè alligatur. Substantia tota est membranea, dura crassaque, inter ossium & pulmonis substantiam media. Est pericardium totum sibi continuum, praeterquam in basi, vt vasis egredientibus viam praebeat. Venas habet communes à phrenicis, & peculiarem à ramo subclauio, quam capsularem vocant. Neruos accipit exiles admodum à recurrente sinistro. Pericardij vnicum vsum agnoscimus, vt cor ab externis tueatur iniuriis, veluti propugnaculum quoddam ac vallum ipsi circumseptum. CONTROVERSIAE ANATOMICAE. De aqua pericardij, an in viuente animali reperiatur, & vnde eius generatio. QVAEST. V. ISSECTO hominis & animalium ferè omnium cadauere, aquam sero aut vrinae persimilem in cordis inuolucro contineri, nemo est Anatomiae sacris quantumuis leuiter initiatus, qui saepe non obseruarit. Sed an in viuentibus haec aqua reperiatur, dubitari solet. Sunt qui exstincto tantùm animali generari humorem hunc velint, quòd tum temporis exoluto cordis calore vapores in aquam densentur. Doctissimus Veiga commentariis suis in 5. De locis affectis, caussam generationis aquarum in animali demortuo, refert ad cordis & vicinarum partium calorem, qui puri caloris nomine pingue colliquat, & in aquam vertit; purum autem intelligit, ut opinor, elementarem, qui ab anima amplius non regitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
