# Historia anatomica 465-2

André Du Laurens, Historia anatomica, HISTORIA ANATOMICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/465-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/465-2

HISTORIA ANATOMICA. De corde. CAPVT X. NIMA hominis per se indiuidua & simplex, quam φύσιν ἀφανέα, id est, naturam ina spectabilem vocat Hippocrates, licet tota sit in toto, & tota in qualibet corporis particula; facultatum tamen varietate multiplex dicitur, & organorum dissimili structura in his quàm in illis partibus magis lucet. Facultatum haum differentiae in vniuersum tres sunt; naturalis, vitalis & animalis, quarum gubernaculis totius corporis natura integritasque tenetur & cohaeret. His singulis propriam sedem, in qua functionum opera manifestè emicant, assignarunt Medici. Animalem quidem, quę sensus & motus principium est, in editissimo loco; cerebro quippe caluaria vndique circumsepto locarunt. Naturalem, quae auctrice, altrice & procreatrice continetur, in hepate αἱματώσεως officina. Vitalem verò quae impulsu & respiratione viget, in corde, tanquam arce & domicilio omnium tutissimo posuerunt. Est igitur cor Platoni sedes τοῦ θυμικοῦ, quod ἀνδρεῖαν ψυχὴν vocat. Medicis facultatis vitalis domicilium, ἄρχη τοῦ θερμοῦ καὶ τοῦ ζμν, vitae principium, fons caloris, & viuifici nectaris, arteriarum ρίζωμα, & scaturigo, pulsus & respirationis primus auctor; quo vigente, vigent omnia, languente, languescunt; intereunte, intereunt. Hîc artificiosus ille Zenonis ignis continetur. Hîc diuinus & caelestis ille calor tegitur, quem Prometheum è caelo furatum fingunt, vt hominem vita donaret. Scilicet in hoc viscere, quasi lares esse focumque oportuit, quo natiuus singularum partium calor conseruaretur, & fugax cuiusque partis viuacitas eius influxu (propterea συρρ οὖν Theophrastus dixit) recrearetur. Minor sanè est huius visceris quàm cerebri dignitas, quicSensus. Finalis caussa. Vnde illius humoris generatio. Opiniones variae. I. De diaetaTres animae sefacultates dibus disclusae Cardis dignitas & vius. quid fremant Peripatetici; sed necessitas multò maior statuitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
