# Historia anatomica 465

André Du Laurens, Historia anatomica, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/465

γεγένηται ait summus Dictator libello De corde) δὲ τούτου ἔνεκα ὅκως θάλλεται ρ ὥσκομένως ἐν φυλακῆ; id est, fit autem humoris huius generatio, vt sanum cor in custodia Aorescat. Sit hoc igitur ratum, generari in viuentibus & sanis & aegris humorem hunc refrigerandi & humectandi cordis gratia. Vnde autem illius fiat generatio, nunc inquirendum. Volunt quidam ex vaporibus cordis membranarum frigore densatis generari, non se cus ac vapores ex praecordiis ęstuantibus ad cerebrum delati densantur. Alij ex sero è vaso rum quatuor tunicis exudante; plurimum namque seri in arteriis & venis continetur. Alij portionem potus per latera asperae arteriae in pulmones, & ab his in pericardij cauitatem deerrare putant, quod voluit Hippocrates libello citato: τοῦτο δὲ τὸ ὑγρὸν διουρέει ἡ κωρδη πίνουσα ἀναλαμβανομένη καὶ ἀναλίσκουσα, λάπτοσα τοῦ πνεύμονος τὸ ποτὸν, id est, hunc humorem cor emingit bibendo ipsum, assumens & absumens, pulmonis nimirum potum lambens. Ego illis omnibus assentior, & posse humorem hunc è vaporibus densatis è vasorum sero exudante, & è potus portiuncula in thoracem illabente, generari existimo. Verùm an potus in pulmonem ferri possit, disputabitur ex professo in pulmonum historia.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
