# Historia anatomica 469.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 469.1 to 469.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/469.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/469.1

ritus materiam. Non est harum auricularum & cordis idem motus: cor enim quia distenditur impletur, at aures quia implentur dilatantur; quod tacitè indicauit Hippocrates libello De corde, his verbis. Cor tota sua natura agitatur, aures verò priuatim tum intumescunt, tum concidunt. In cordis basi quatuor apparent inQuatuor vasa cordis. signia vasa, totidemque eorum orificia, duo in dextro sinu, totidem in sinistro: In dextro quidem duae venae, vena caua, & vena arteriosa. In sinistro duae arterię, arteria magna & arteria venosa. Vena caua diaphragma permeans in dextrum Vena caua, sinum hiscit ostio patentissimo, sanguinemque ad pulmonum nutritionem & vitalis spiritus generationem copiosissimum in eum refundit: excoctus in illis foueis sanguis per aliud vas, venam quippe arteriosam egreditur, & in totam Vena arteriopulmonum substantiam distribuitur; Vena haec à structura arteriosa dicitur: tusa. nicam enim habet densam & crassam; ab officio vena, quia sanguinem venarum Arteria vemodo defert. Arteria venosa in sinistro sinu conspicua, per totum pulmonis cornosa. pus numerosa ramorum serie spargitur, aërem in pulmonibus praeparatum defert in sinistrum sinum, fumidos vapores expellit, & vitalis spiritus portionem in pulmones diffundit. Arteria dicitur, ab officio, quia aërem spiritumque continet. Arteria maVenosa à structura, quia tenuem habet tunicam, instar venarum. Quartum su gna. perest vas, aortam dicunt & arteriam magnam, ab amplitudine; haec vitalem spiritum in sinistro cordis specu ex sanguinis aërisque permistione elaboratum, excipit, & per ramos insignes, tanquam tubos & aquae ductus, quoquouersum distribuit. Λυται, inquit summus Dictator πηγαὶ φύσιος ἀνθρώτου, καὶ οἱ ποταμοὶ ἔνLibr. de cordeταῦθα ἄνα τὸ σῶμα τοῖσιν ἄρδεται τὸ σκηνός: id est, hi sunt fontes humanę naturae, haec flumina quibus totum corpus irrigatur. Cur autem venam arteriosam & arteriam Cur vena pulmonum sit arpulmonum venosam construxerit Natura, haec mihi videtur ratio, quòd pulmo teriosa, & arper se motus expers sit, & ad thoracis motum distendatur; debuit ergo illius arte teria venosa, ria mollis & leuis effingi, vt inspirantibus nobis celerrimè aërem hauriat, & exspirantibus fumidos vapores expellat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
