# Historia anatomica 469.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 469.5 to 469.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/469.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/469.5

Venam autem decuit esse crassissimam & arteriosam, ne tenuissimus sanguis in ea contentus ad visceris leuissimi, rarissimi & spongiosi nutricatum vanesceret. Vena haec insignis est magnitudinis, non ad vitalis spiritus praeparationem; sed vt quantum ob tunicae crassitudinem iustae pulmonum nutritioni detrahebatur, tantum vasis amplitudine compensaretur, Sunt igitur quatuor haec cordis vasa: vena caua, vena arteriosa, arteria magna & Valuulae corarteria venosa. Singulis vasorum orificiis, quae in cor subeunt, membranae quae dis vndecim. dam adnascuntur, quas siue portas, siue valuulas, siue ostiola voces, nihil interest; Hippocrates ὑμένες appellat, Herophilus neruosa corpuscula, Galenus membranarum epiphyses. Has in eum vsum comparauit Natura, ne quod intromissum fuerit in cor, per eadem refluat vasa; aut, quod aliquando è corde effusum fuerit, in idipsum remeare possit, alioqui irritus foret cordis motus. Sunt autem valuulae numero vndecim; tres quidem singulis trium vasorum orificiis, duae autem dunValuularum taxat arteriae venosae adnascuntur. Ex quibus aliae foris intrò spectant, id est, foris duo genera. apertae sunt, intus clausae, quae scilicet materiam introducunt in cor: aliae intus foras spectant, id est, intus apertae sunt, foris clausae, quae scilicet è corde materiam effundunt. Vtrarumque figura dissimilis est. Illae enim fibris innumeris veluti laForis intri. certosis & carneis praeditae sunt, ad imam cordis cuspidem pertinentes; formamque effingunt triangulari cuspidi non dissimilem, propterea τριγλωχίνας, id est, trisulcas & tricuspides Graeci dixerunt. Hîc fortè deceptus Aristoteles, cor NnH neruorum principium statuit, fibras pro neruis accipiens.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
