Latin
CAPVT XI
André Du Laurens, Historia anatomica 470
Unproofread scanNot analysed yet
Hae verò semicirculi &Lunae falcatae imaginem referunt, Graeci σιγμοειδεῖς vocant, totaeque in vasis caudice consistunt. In orificio venae cauae tres adsunt valuae, foris apertę, intus clausae, quae sanguinem in dextrum cordis sinum intromittunt; sed ne in cauam denuò refluat, prohibent; tricuspides sunt. In venae arteriosae orificio, totidem sunt intus apertae, &foris clausae, quae exeunti sanguini patent quidem, sed eidem remeanti occluduntur, semicirculares sunt. Arteriae venosae orificio commissae sunt tantùm duae foris enatae &intus clausae: quia non exquisitè decuit intercludi hoc vas, vt fuliginosis excrementis pateret aditus. Tricuspides sunt. Arterię magnę ostio tres adnascuntur membranulae semilunares, intus quidem apertae, vt vitali spiritui exitum praebeant, sed foris clausae, ne in sinistrum cordis sinum idem spiritus remeet. In cordis diastole valuę omnes extenduntur, qua distentione tricuspides multas velut rimas efficiunt: semilunares verò vasorum suorum extrema claudunt. In systole contrahuntur omnes membranulae, tumque tricuspides eas rimas claudunt, quas dilatatae efficiebant; semilunares verò corrugatae, fissuras committunt, per quas liberè egreditur sanguis. Hęc mirifica sunt Naturę in structura cordis arcana: nunc controuersa enodemus.