# Historia anatomica 470-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/470-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/470-2

CONTROVERSIAE ANATOMICAE. An cor vitalis facultatis sit sedes, & ad quam animae facultatem referenda sit. QVAESTIO VI. NIMAM nobilem ἐντελέχειαν tribus instructam facultatibus, hum ni corporis oeconomiam dispensare, omnibus, vt opinor, est exploratum. Facultates hae Platoni diuino atque Theologo hominum mores informare cupienti, tres sunt, ira scibilis, concupiscibilis & rationalis. Aristoteli naturae genio, an matorum omnium, plantarum, brutorum & hominis species inuestiganti, vegetans, sentiens, intelligens. Galeno verò & Medicis omnibus in vnius hominis contemplationem incumbentibus, hae statuuntur, naturalis, vitalis & animalis, quas locis sedibusque disclusas esse volunt, & ibi facultatis statuunt domicilium, vbi eiusdem opera magis emicant. At vitae principia in corde, natiui caloris vberrimo fonte, magis lucent, quàm in cęteris partibus. In eo itaque vitalem facultatem tanquam in arce collocant. Vitalem porrò facultatem appellant eam, quae vitales gignit spiritus, & quoquouersum diffundit, spiritalem malunt quidam nominum aucupes eam vocare. Gignuntur spiritus hi solius pulsus & respirationis opera, adeò vt duo haec vitali famulentur inseruiantque. Vitalis haec facultas non omnium animatorum est propria: viuunt enim sine hac stirpes & animalia ἔντομα exanguiaque; quia crassiores frigidioresque eorum spiritus exiguam sui patiuntur iacturam: sed in perfectis & calidissimis animalibus lares esse focumque oportuit, vnde natiui caloris & spirituum iugis esset scaturigo. Est ergo peculiaris quaedam in nobis facultas spirituum vitalium procreatrix, per quam vita conseruatur ipsa, tamen vita non est. Dari hanc facultatem colligunt Medici primùm ex necessitate, deinde ex organorum structura. Necessitas ex eo indicatur, quòd cùm fugax sit animantis cuiusque viuacitas, & perpetua fiat natiui caloris dissipatio, nisi viuifica quaedam res continenter suppeteret, nisi noui cuiusdam nectaris appulsu, recrearentur spiritus, non diu suo stati contineretur calidissimum animal. Est vero viuificum illud nectar vitalis spiritus, quem cor propria vi & suo perenni motu ex aëre sanguineque simul iniectis, continuò gignit. Quinetiam partium diuersi generis structura vitalem hanc facultatem spirituum procreatricem necessariò admittendum indicat. Quorsum enim in corde specus duo, nisi ad spirituum generationem?

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
