Latin
471.1 to 471.4
André Du Laurens, Historia anatomica 471.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quorsum multiplices arteriarum riui per vniuersum corpus expansi? cur pulmonem aëris conceptaculum &velut ἐργαστήριον cordi apposuit Natura? Admittatur ergo vitalis facultas, &ea nobilissima virtuti caelesti non valde dissimilis. Vt enim caelestis illa vis inferiorum dici tur conseruatrix, &singulas eorum actiones promouet: ita vitalis facultas, insitum eiusque partis calorem fouet, &sopitam eius vim suscitat. Cęlum in inferiora per lumen &motum agit. Cor perenni suo motu &spiritu aethereo quasi lumine singulas partes illustrat. Caelestis ille calor varios pro subiecti varietate promit effectus: vitalis iste spiritus viuentis functiones omnes, licèt diuersas perficit. Tandem vt motus &lumen in superioribus instrumenta sunt intelligentiarum &caeli; intelligentiarum quidem, tanquam primi mouentis immoti; caelorum autem, tanquam primi mouentis moti: ita vitalis spiritus &cordis pulsatio instrumenta sunt animae &cordis; animae tanquam mouentis non moti; cordis tanquam mouentis moti ab anima. Cęterùm ad quam animę facultatem vitalis haec referenda sit, maximè disceptatur. Peripatetici tres animae facultates statuunt, sentientem, intelligentem, vegetantem Ad sentientem referri non potest: est enim sentiens facultas, vt docet Philosophus, perpetuò cum cognitione &apprehensione obiecti: at vitalis sine cognitione est sentiens facultas, per somnum feriatur &cessat: vitalis in somno vegetior. Mouentem animalem nemo dixerit: motus namque animalis perpetuò sequitur appetitum, &voluntarius est: cordis verò &arteriarum motus non est in nostra potestate, vt nobis pareat: facultas mouens non agit necessariò, sed liberè: vis haec pulsatilis necessariò agit, &sola vrgente necessitate augetur: fatigatur illa tandem, &intermittit: haec viuente animali nunquam cessat. Superest ergo vt ad vegetantem referatur. Hoc multi non admittunt; quia vegetans in plantis est: haec autem facultas in dies vegetans circa alimentum versatur, &sola definitur nutritione, haec autem vitalis, circa spirituum generationem: quia denique in atrophia non alitur pars, viuit tamen per huius facultatis influxum.