# Historia anatomica 471.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 471.1 to 471.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/471.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/471.1

Quorsum multiplices arteriarum riui per vniuersum corpus expansi? cur pulmonem aëris conceptaculum & velut ἐργαστήριον cordi apposuit Natura? Admittatur ergo vitalis facultas, & ea nobilissima virtuti caelesti non valde dissimilis. Vt enim caelestis illa vis inferiorum dici tur conseruatrix, & singulas eorum actiones promouet: ita vitalis facultas, insitum eiusque partis calorem fouet, & sopitam eius vim suscitat. Cęlum in inferiora per lumen & motum agit. Cor perenni suo motu & spiritu aethereo quasi lumine singulas partes illustrat. Caelestis ille calor varios pro subiecti varietate promit effectus: vitalis iste spiritus viuentis functiones omnes, licèt diuersas perficit. Tandem vt motus & lumen in superioribus instrumenta sunt intelligentiarum & caeli; intelligentiarum quidem, tanquam primi mouentis immoti; caelorum autem, tanquam primi mouentis moti: ita vitalis spiritus & cordis pulsatio instrumenta sunt animae & cordis; animae tanquam mouentis non moti; cordis tanquam mouentis moti ab anima. Cęterùm ad quam animę facultatem vitalis haec referenda sit, maximè disceptatur. Peripatetici tres animae facultates statuunt, sentientem, intelligentem, vegetantem Ad sentientem referri non potest: est enim sentiens facultas, vt docet Philosophus, perpetuò cum cognitione & apprehensione obiecti: at vitalis sine cognitione est sentiens facultas, per somnum feriatur & cessat: vitalis in somno vegetior. Mouentem animalem nemo dixerit: motus namque animalis perpetuò sequitur appetitum, & voluntarius est: cordis verò & arteriarum motus non est in nostra potestate, vt nobis pareat: facultas mouens non agit necessariò, sed liberè: vis haec pulsatilis necessariò agit, & sola vrgente necessitate augetur: fatigatur illa tandem, & intermittit: haec viuente animali nunquam cessat. Superest ergo vt ad vegetantem referatur. Hoc multi non admittunt; quia vegetans in plantis est: haec autem facultas in dies vegetans circa alimentum versatur, & sola definitur nutritione, haec autem vitalis, circa spirituum generationem: quia denique in atrophia non alitur pars, viuit tamen per huius facultatis influxum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
