# Historia anatomica 472.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 472.5 to 472.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/472.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/472.5

Sanguis qui è sinistro manat ventriculo spirituosus est & calidior, vt etiam conceptacula eius pulsare conspiciantur, & eodem libro cap. 6. Valde calidum est cor, iecur non ita calidum: si enim feruidae illius caliditatis esset principium hepar, pulsu carentes venas non haberet. Verùm haec omnia calorem impellentem tantùm esse caussam non praecipuam & primariam conficiunt, vt dicebat Aristoteles. Vt enim decipiuntur qui putant nutritionem fieri à solo calore, licet sine eo fieri non possit: ita errant qui à feruore solo motum hunc fieri volunt, licet sine eo non fiat. Erasistratus, Heraclides, Erithreus voluerunt motum cordis ab animali simul & vitali facultate fieri. Auerroes cordis motum ab appetente & sentienti anima manare existimat. Cor scribit machinam esse, & organum quo appetitus ad motum vtatur. Cùm enim in omni voluntario motu, vt docet Aristoteles 3. De anima, & Galenus libris De motu muscul. necessarium sit vt altera pars quiescat, altera moueatur, & in organo motus aliquid sit conuexum quod moueatur, aliquid concauum, cui pars mota innitatur, cor illud organum esse contendit, & voluntario motu cieri vult. Sed miserè allucinatus est Auerroes. Motum namque voluntarium & sedare dum sit, & excitare quiescentem possumus cap. 5. libri 2. De motu musculi: tardiorem & velociorem, rariorem & frequentiorem motum facit προαύρεστις: at cordis motus in nostra potestate non est, vt nobis pareat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
