Latin
475.5 to 475.7
André Du Laurens, Historia anatomica 475.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nos in sani parem esse vtriusque necessitatem volumus, in febricitantibus praesertim, qui putrida febre laborant, maiorem exspirationis, propterea morientium systole &exspiratio maior est inspiratione; quia natura magis est diligens ad exclusionem noxij, quàm ad tractionem vtilis: Aër qui inspiratur cordi est consocialis; fuligo quae extruditur naturae molesta est. Caeterùm cùm ad laeuam inclinet cordis mucro, &si mammae sinistrae manum admoueas, persentiatur ibi cordis motus, hoc vnum superest inquirendum, an in sua contractione percutiat pectus, an contrà in distentione Galenus hac in re non satis sibi constare videtur. Nam libello quodam De pulsibus, percuti pectus à mucrone cordis dum contrahitur putat. Sunt autem haec illius verba. Contingit autem ita, quandoquidem ex pulmone attraxe rit spiritum repletum vndique ipsum ad latera incedere &multum spiritum à pectore auferre: quando vero rursum euacuatum fuerit cor, &in naturalem figuram recurrerit, tunc prosilit pectori &percussionem facit, &ita concidens pulsum perficit. Authoritati fauere videtur ratio haec. Dum distenditur cor, breuius euadit, dum contrahitur, longius sit: Ergo dum distenditur recedit à pectore; dum contrahitur, accedit ad pectus, illudque percutit. Dicunt ferè omnes Anatomici, cordis carnem in mucrone solidiorem esse quàm in basi, ne in violentis motibus pectoris os contingens, à quo non longè ειοῦ. Quies necessario nicotis contrarios excipis. Quid ατεῖ τον i diaestole. In systole quid agat cerDistentio erdis contractione prior est. Inspirationis cire mator quùm exspirationis neceßitas. An cor in sua dilatatione percutiat pectus, an in contractione. Percuti pectus in systole, Ratio I. Ratio 2. Contraria opinio, percuri pe ctus in diastole. Ratio prima. Obiectio. Secunda ratis Authoritates Galeni.