Latin
QVAEST. IX
André Du Laurens, Historia anatomica 476-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. IX. RTERIAS à sinistro cordis sinu deriuari, eique continuas esse cum MMedicis statuunt Peripatetici. Earum autem continuum &perennem motum nemo inficiabitur, si aut carpo aut temporibus manum admoueat. Hunc motum primus omnium Hippocrates σφυγμὸν, id est, pulsum appellauit, vt scribit Galenus I. De differ. pulsuum, &licèt artem σφυγμικὴν non excoluerit, nec descripserit summus Dictator, eam tamen penitus nonignorauit, vt clamitant iuniorum quamplurimi. Nam I. περὶ γυναικείων, pulsus describit puerperarum, quibus à partu puerperia non respondent. σφυγμοὶ, inquit, βληχροὶ, ἐστι δʼ ὅτε καὶ όξεες, ἄλλοτε αἱρόμενοι, ἀλλοτεέλιπόντες, id est, pulsus molles sunt aliquando celeres, qui attolluntur nonnunquam deficiunt. Et 2. libro: σφυγμοὶ πρὸς χεῖρα ψαίροντες, id est, pulsus leuiter manum ferientes. libro 4. Epidem. Ἐν τοῖσι ὀξυτάτοισοι τῶν πυρετων οἱ σφυγμοὶ πυκνότατοι καὶ μέγιστοι, id est, in acutissimis febribus pulsus sunt celerrimi &maximi. Eadem sectione: σφυγμοὶ γρομώδεες καὶ νωθροὶ, pulsus tremuli &tardi. In Coacis praenotionibus lethargicorum pulsus ita describit: οἱ ληθαργικοὶ προμώδεες μετα σφυγμοῖσι νωθροῖσ: id est, lethargici manibus contremiscunt cum pulsu effoeto &languido, libello De alimento, De humoribus, &2. De morbis pulsus morbi &sanitatis signa dicuntur. lib. 4. Epidem.