# Historia anatomica 477.1-3

André Du Laurens, Historia anatomica, 477.1 to 477.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/477.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/477.1

Zoilo σφυγμοὶ ζομῶδεες νωθροὶ, pulsus tremuli, tardi, septimo Epidem. in Pythodori & Theodori vxoris historia meminit pulsus velut cuiusdam magni signi. Saepe etiam nomine spiritus pulsum indicauit, vt eodem libro in historia filij Balis. Spiritus, ait, ad manum malus, non densus, neque magnus. Et in historia Theodori, erat ad manus frigidius corpus arteriarum. Pulsum ergo qui admota manu percipitur, non ignorauit Hippocrates, & primus arteriarum motum pulsum appellauit. Huius motus eadem est quae & cordis motus ratio: constat enim diastole, systole & quiete gemina. In diastole trahunt & implentur arteriae, in systole expellunt. Contrarios hos motus gemina excipit quies: non enim sibi succedunt immediatè contrarij duo motus natura naturaliter agente. Dixi, naturaliter; quia irritata natura ab obiecto violento, aut à caussa externa, nihil prohibet sine quiete aut saltem insensili moueri arterias, vt in pulsu dicroto & vibrante. Sic lapis vi sursum proiectus, si corruentem turrim inueniat, sine quiete descendere creditur, licet contrarium velit Aristoteles. Pulsationis huius duplex est vsus maior & minor, maior, vt conseruetur nati uus calor tum cordis, tum aliarum partium. Nam per contractionem quicquid fumidum est exprimendo elidunt arteriae, quo fit vt caloris insiti suffocatio inhibeatur: per dilatationem, externum aërem in corpus trahunt, vt hinc caloris dissolutio prohibeatur. Minor vsus est vt in cerebro generetur animalis spiritus; fertur enim per pulsum vitalis spiritus in plexus choroideos. Eosdem ergo praestant vsus, pulsus & respiratio: sed quod respiratio praestat cordi, id pulsus arteriarum reliquis partibus, quae vt minori calore indigent quàm cor, ita tardiùs leduntur: priuatum namque cor respiratione, statim extinguitur animal, at si pulsu destituatur pars, non statim emoritur. Huius arteriarum motus natura obscurissima est, quae vt illustrior reddatur multa inquirenda sunt. Primum à quo moueantur arte riae, an à seipsis, an ab alio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
