# Historia anatomica 477.4-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 477.4 to 477.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/477.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/477.4

Voluit Praxagoras arterias sponte sua pulsare & perinde vi cor vim habere σφυγμικὴν insitam, non aliunde influentem; sed Galenica obseruatio eum manifestè conuellit. Si, inquit, arteria transuersim secetur, pars cordi continua pulsabit tantùm, quae verò à corde seiungitur pulsu priuabitur. Fuit Erasistrati opinio, moueri arterias non vi propria, sed ab impulsu cordis; impulsum autem intelligit non facultatis, sed materiae solius. Aristoteles moueri arterias putat ob sanguinis contenti feruorem; quem sequitur Turisanus hac ratione ductus, quòd tenuissimi spiritus impetum faciant, quod venae cordi continuae ideò non moueantur, quia vitalem spiritum & feruidissimum sanguinem non centinent. Idem voluit Athenaeus. Sed neque calor, neque spiritus, neque sanguis feruidissimus proxima est & immediata perennis huius motus caussa. Calor enim vel est corporeus vel incorporeus. Si corporeus, arteriae quò magis cordi erunt proximae, eò citius dilatabuntur. Si nuda tantùm est qualitas, propinqua priùs quàm remota calefaciet. Calor namque non est ex numero earum formarum quae momento diffundi possunt, vt lumen, sed ei opponitur frigus, quod priùs à subiecto expelli debet, quàm ipse recipiatur. At momento vis illa σφυγμικn fertur in omnes arterias: non ergo à calore solo; nec à sanguine spumoso; quia vbi copiosior calidiorque sanguis, ibi frequentior & vehementior pulsus. Arteriarum ergo insignium pulsus frequentiores essent quàm arteriolarum: sed eodem motu moueri arterias omnes & maximas & exiliores, nisi quid impediat, experientia docet. Non itaque à contento sanguine mouentur. Quinetiam si obstruatur aut intercipiatur vinculo arteria, pars infra ligaturam spiritu & tenuissimo sanguine turgens, non pulsabit, quia intercipitur facultatis cum corde continuitas. Sed etsi in arteriam immittatur fistula & comprimatur arteria, non pulsabit, etiamsi humore & spiritu sit plena. Si item vinciatur arteria, subitò cessabit pulsus, soluta verò statim redibit; calor verò & humor non possunt à corde momenPulsationis vsus duplex. Pulsus & respirationi idem vsis. A quo moueantur arteriae. Praxagorae opinio de mota arteriarum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
