Latin
478.1 to 478.4
André Du Laurens, Historia anatomica 478.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
moueri à facultate cordis pulsatili. Pulsatilis facultas momento fertur. Obiectio. Solutio. Pulsatilis facultas per tunicas fertur non per caua arteriarum. tò in extremas arterias meare. Accedit quod si à contento sanguine pulsarent arteris, in om ni pulsus magnitudine adesset vehementia. At Galenus libro De vsu pulsuum, &4. De caussis pulsuum, scribit dari pulsum paruum sed vehementem, dari magnum sed languidum, quae varietas à calore non potest fieri. Asclepiades in arteriarum motu facultatem aliquam agnoscit; sed cùm motus hic distentione &contractione perficiatur, distentionem à sola facultate fieri vult; contractionem verò à natura, id est, à praedominante elemento, &à pondere, quoniam animali demortuo concidunt arteriae. Sic vires si impleantur à quodam, distenduntur, concidunt verò ex sese, &corpora omnia rotunda ac caua cùm dilatantur à facultate aliqua, dimissa postmodum suarum partium grauitate, constringuntur, contrà, quae constricta sunt ab aliqua facultate, cùm dimittuntur, dilatantur. Ergo si arteriae dilatantur à facultate, sua grauitate constringuntur &contrà, propterea non indigent facultate ad vtramque. Herophilus contrà vult contractionem fieri à facultate; dilatationem autem putat reditum esse arteriae in naturalem situm; Quia, ait, arteriae cadauerum cùm à nulla animę facultate dilatari possint, etiamsi in aquam calidam proiectae fuerint &eum caloris gradum receperint quem in viuentibus habebant, non concidunt, sed semper dilatatae manent. Sed errant ambo &Asclepiades &Herophilus. Si enim vterque motus diastoles quippe &systoles non esset facultatis opus, sed à sola arteriae constitutione fieret, semper eandem magnitudinem seruaret arteria eandemque ictus vehementiam: at modo maior modò minor fit pulsus, prout validae sunt, aut debiles vires, interdum systole, diastole maior est, &contrà, prout augetur diastoles aut systoles vsus. Sunt qui à cerebro arteriarum motum manare contendunt, vnica Galeni authoritate nixi. Cùm linquit 2. de caussis pulsuum) in aliquo incipit fieri pulsus conuulsiuus, confestim corripit ipsum conuulsio.