# Historia anatomica 478.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 478.5 to 478.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/478.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/478.5

Quod indicare videtur eandem esse originem huius facultatis, atque illius ad quam pertinet conuulsio. Sed eiusdem Galeni obseruatio huius sententiae vanitatem conuellit. Si enim cerebrum comprimatur peribit motus & sensus, arteriae autem pulsabunt. Si neruus secetur, aut intercipiatur qui a cerebro ad cor fertur, obmutescet tantum animal, non cessabit arteriarum motus. Cum itaque nec vi propria pulsent arteriae, nec à forma elementari, nec à calore solo, nec à spiritu & sanguine spumante, necesse est vt à facultate cordis pulsatili moueantur. Si enim ab alio quàm à facultate mouerentur, violentus esset, non continuus earum motus, nullaque in diastole fieret aëris attractio, quia efferuescens sanguis locum omnem occuparet. Haec autem vis & facultas pulsatilis momento fertur, non per caua, sed per tunicas arteriarum. Momento ferri id indicat, quòd omnes arterię simul & semel eodem motu agitantur quo cor. Obiicies Galeni authoritatem primo De differentiis pulsuum, & secundo De praecognitione ex pulsibus, vbi de eis loquens qui corde sunt calido & arteriis frigidis, in quibus partes arteriae cordi propinquiores dilatantur priùs, deinde remotiores, cogitur asserere facultatem pulsificam per arterias paulatim & tardè moueri. Respondebo influere momentò, nisi quid impediat. Impeditur autem vel suo, vel organorum vitio: suo, dum debilis est calor, organorum, dum arteriae frigidae sunt, molles aut obstructae. Influit itaque momentò non per caua, sed per tunicas. Experientiam profert Galenus, libro Quòd sanguis in arteriis contineatur, cap. vltimo. Si calamus in arteriam mittatur, etiamsi totus canalis obturetur, non minus pulsabit arteria: at si filo aut laqueo premantur tunicae, cessabit illicò pulsus. Obiiciet fortasse quispiam, non moueri arterias vi à corde manante, sed à spiritu; quia priùs mouentur arteriae quàm cor; in foetu enim priùs pulsant arteriae quàm cor, vt Quaestione 27. libri octaui confecimus. Sed facilis & expedita responsio est; moueri foetus arterias vi à corde matris manante, quia continuae sunt foetus & matris arteriae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
