Latin
479.5 to 479.7
André Du Laurens, Historia anatomica 479.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò, vt tractiones &expulsiones fiunt in aliis partibus; ita verisimile est in corde fieri: at dum pellit chylum ventriculus, trahunt mesenterij venae: Ergo dum pellit Quarta. cor sanguinem &vitalem spiritum, trahunt arteriae, ita motus contrarij sunt. Quartò, dum dilatatur cor, breuius redditur, arteriasque sibi continuas trahit ad sese, ideoque eas angustioQuinta. res reddit; dum verò contrahitur cor, dilatantur arteriae &longiores euadunt. Postremo, si manus altera pectori, altera carpo admoueatur, similis ictus eodem tempore percipietur: at percussio pectoris fit à contractione cordis; dum enim contrahitur, accedit ad pectus, illudque percutit, dum distenditur, breuius fit &recedit à pectore, arteriae autem percussio à dilatatione sit: Ergo diuerso motu mouentur cor &arteriae. Nos contrà, eodem motu moueri cor Opinio nostra. &arterias cum Galeno lib. De vsu pulsuum, 3. De pręsagit. ex pulsib. 6. De vsu part. existimamus; experientiâ ipsa primum edocti, mox rationibus validissimis persuasi. Experientiam Experientia. profert Galenus, quam in seipso quisque experiri poterit. Si manus vna pectori, altera carpo admoueatur, sentietur vtrobique similis ictus; &in viuorum animalium sectionibus similem nos cordis &arteriarum motum saepe obseruauimus. Experientiae fauent rationes haeMouentur arteriae, vt iam docuimus, non ab impulsu sanguinis, non à feruore, sed à facultaRatio I. te, eaque non propria, sed à corde manante: contrahuntur ergo à facultate cordis contrahente, &distenduntur ab eadem vi distendente: at si diuersis motibus mouerentur, sequeretur vim dilatantem à corde manare eodem momento, quo cor constringitur, quod bonus non admittet Philosophus. Praeterea, ille motus idem est qui eandem habet &efficientem &finalem Secunda.