# Historia anatomica 479.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 479.5 to 479.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/479.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/479.5

Tertiò, vt tractiones & expulsiones fiunt in aliis partibus; ita verisimile est in corde fieri: at dum pellit chylum ventriculus, trahunt mesenterij venae: Ergo dum pellit Quarta. cor sanguinem & vitalem spiritum, trahunt arteriae, ita motus contrarij sunt. Quartò, dum dilatatur cor, breuius redditur, arteriasque sibi continuas trahit ad sese, ideoque eas angustioQuinta. res reddit; dum verò contrahitur cor, dilatantur arteriae & longiores euadunt. Postremo, si manus altera pectori, altera carpo admoueatur, similis ictus eodem tempore percipietur: at percussio pectoris fit à contractione cordis; dum enim contrahitur, accedit ad pectus, illudque percutit, dum distenditur, breuius fit & recedit à pectore, arteriae autem percussio à dilatatione sit: Ergo diuerso motu mouentur cor & arteriae. Nos contrà, eodem motu moueri cor Opinio nostra. & arterias cum Galeno lib. De vsu pulsuum, 3. De pręsagit. ex pulsib. 6. De vsu part. existimamus; experientiâ ipsa primum edocti, mox rationibus validissimis persuasi. Experientiam Experientia. profert Galenus, quam in seipso quisque experiri poterit. Si manus vna pectori, altera carpo admoueatur, sentietur vtrobique similis ictus; & in viuorum animalium sectionibus similem nos cordis & arteriarum motum saepe obseruauimus. Experientiae fauent rationes haeMouentur arteriae, vt iam docuimus, non ab impulsu sanguinis, non à feruore, sed à facultaRatio I. te, eaque non propria, sed à corde manante: contrahuntur ergo à facultate cordis contrahente, & distenduntur ab eadem vi distendente: at si diuersis motibus mouerentur, sequeretur vim dilatantem à corde manare eodem momento, quo cor constringitur, quod bonus non admittet Philosophus. Praeterea, ille motus idem est qui eandem habet & efficientem & finalem Secunda.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
