Latin
480.5 to 480.8
André Du Laurens, Historia anatomica 480.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm in cordis basi quatuor sint insignia vasa, vena caua, vena arteriosa, arteria venosa &aorta, existimarunt cor in sua diastole à quatuor vasis aliquid trahere, &in systole aliquid in ea quatuor pellere. Itaque in diastole cordis vacuari omnia, vt impleatur cor, &in systole cordis impleri omnia, quia depletur cor. Praeterea motus cordis &arteriarum efficientem caussam videntur ignorasse, dum distendi volunt arterias &cor, quia aëre aut sanguine implentur: non enim dilatantur arteriae, quia implentur: sed quia dilatantur, implentur. Sola vis &facultas pulsatilis à corde manans, arterias distendit, non sanguis contentus. Sunt enim siue distendantur siue contrahantur, perpetuo sanguine plenae. Quod si quia implentur dilatari putes, non poterunt eodem momento distendi omnes; quomodo enim corporeus ille sanguis a corde ad pedis arterias momento ferri poterit? Proferam ad huius rei illustrationem exemplum perelegans. Folles fabrorum quia dilatantur, implentur aëre, &thorax quia distenditur à facultate animali, statim impletur: vtres verò, saccus, crumena &quod pueri saepe ludentes faciunt suilla vesica, quia aut oleo, aut vino aut aëre implentur, distenduntur. Ex quatuor vasis cordis solae arteriae, quia distenduntur, implentur; reliqua tria dum implentur, distenduntur, dum vacuantur, concidunt: quia solae arteriae motum habent systoles ac diastoles à facultate cordis, reliqua vasa immobilia sunt. Atque haec ratio est cur contracto corde distendatur auricula sinistra. Quia auricula est velut promptuarium quoddam aëris &sanguinis derepentè irruentium, à qua dum trahit aut sanguinem, aut spiritum cor, necesse est eam detumescere. His ita constitutis facile est obiectis in contrariam partem satisfacere. Auctoritates Galeni &Auicennae sententiae nostrae non aduersantur: cor enim &arterias diuersa appellant mobilia, quę eodem tempore diuersis motibus agitantur: dilatantur quippe &coarctantur simul &semel, ab eadem facultate vitali. Hoc autem à Galeno &Auicenna dictum puto contra veteres, qui distentionem à sola facultate, contractionem à forma elementari &pondere fieri asserebant. Rationes ita diluendae sunt. Non quia implentur arteriae distenduntur, sed quia dilatantur implentur, non concidunt omnino arteriae cùm constrnguntur, sed sua etiam caua retinent; &maior est materiae copia quae ab eis effluit quàm quae in ipsis recipitur: non ergo ab influxu materiae e corde egredientis dilatantur arteriae. Secunda ratio nullius momenti est. Non enim cordis &auri. Secunda.