# Historia anatomica 484.1-5

André Du Laurens, Historia anatomica, 484.1 to 484.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/484.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/484.1

Ergo & in homine grandiore alij ductus patentiores sunt necessarij. Subtilissimum mehercule, sed falsum & erroris plenum argumentum. Non enim in foetu exudat sanguis à dextro in sinistrum sinum; quia in cordis sinubus nulla fit vitalis spiritus generatio, trahit per vmbilicales arterias maternum spiritum foetus, quem in omnes aortae riuos diffundit, non alitur pulmo tenuissimo sanguine, sed crasso per venam cauam delato, propterea à caua ad arteriam venosam foramen est peruium, & ab aorta ad venam arteriosam canalis est conspicuus, cuius interiectu vasa cordis in foetu vnium tur. Falsa igitur est Vimi hypothesis: quia in foetu nulla est spirituum officina, nec venae cauae ostium sanguinem in dextrum sinum effundit; cùm, vt scribit Galenus cap. 6. libr. 15. De vsu part. pulmo in foetu ruber sit, crassus, immobilis, sanguineque alatur crasso. Facient ad huius rei illustrationem quae libro octauo De foetus vita & nutritione, ex Galeno annotauimus. Secundò membranulas in ostio arteriae maioris sitas (malè trisulcas vocat: sunt enim venae cauae & arteriae venosae tantùm valuae trisulcae, reliquae verò semicirculares) non vult in eum vsum constructas, vt sanguinem ab aorta in cor introire prohibeant: quia dum in vtero esset foetus, non impediebant quo minus arteriosus sanguis in sinistrum cordis sinum introiret. Eodem reuolueris Vime: nihil enim per quatuor orificia cordis in foetus ventriculos influit: non sanguis per venam cauam, quid enim eius attenuatione est opus, cùm pulmo in foetu sanguine nutriatur crasso? Non aër per arteriam venosam: neque enim respirat in vtero foetus: non arteriosus sanguis per aortam; irritus enim foret hic labor, cùm in eandem aortam, momentò extruderetur. Adde, quod canali eo arterioso ab aorta ad venam arteriosam prodeunti, tibi, vt video, & Anatomicis ferè omnibus incognito, opus non fuisset. Tertio, dum Botallo assentitur, & peculiarem quendam illius foraminis vsum comminiscitur Vinus, in idem luti volutabrum sese deuoluit, eademque qua Botallus redargutione dignus est. In Columbo conuellendo subtilissimus est. Tandem ingeniosissimam opinionem profert, quam tot nixibus parturiebat in liene scilicet, praeparari arteriosum sanguinem, quòd lien totus ex venis & arteriis inexplicabiliter sit contextus, praeparatum ab arteriis exsugi, & in arteriae maioris truncum, indeque in sinistrum cordis ventriculum ferri. Verùm ne id fiat, multa prohibent. Primum in cortae ostio tres adsunt membranulae foris clausae, quae arterioso sanguini aditum intercludunt.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
