Latin
486.1 to 486.4
André Du Laurens, Historia anatomica 486.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
)Non (inquit) puris mictio absolutè &perpetuò signum est vlceris renum: saepe enim expurgatur pus vitio partium superiorum; sed si quis meiat, id est, meiendi finem non faciat: hoc idem voluerunt Auicenna, Paulus &Mesues. Expurgari igitur purulentam illuuiem in thorace contentam per vrinę profluuium satis patet. Tertiò expurgatur pus per diarrhoeam, id est, alui profluuium: extat illud summi Hippocratis in Coacis: τοισιν ἐμπυοῖσι τὸν πνευμονα κατὰ κοιλίὴν πῦον ὑποχορεειν θανώσιμον: empyicis à pulmone pus duci per aluum, lethale. Galenus 6. De locis affect. nihil mirum (inquit) ex partibus diaphragmate superioribus pus in ventrem defluere. Quartò per abscessus superiorum aut inferiorum partium expurgatur empyicorum pus. Quibus, inquit Hippocrates in Prorreth. ex peripneumonia sub auribus vel infernis partibus nascuntur abscessus, ibique suppurant, hi defunguntur morbo: &in Coacis, qui ad crura descendunt abscessus in peripneumonicis, vtiles omnes sunt. Tot modis apud Hippocratem expurgari solet pus in thorace contentum, per os, renes, intestina &abscessus. Prior omnium maximè expetenda, postmodum ea quae per vrinas sit expurgatio, nihil enim negotij facessit naturali oeconomiae, dolore tantum &stranguria fugaci molesta est. At quae per aluum &intestina fit puris vacuatio pessima; ventriculi enim &intestinorum facultatem labefactat, dysenteriam parit ferè insanabilem; nec minus exitiosa est ea empyicorum per aluum excretio, quàm phlegmones hypochondriacae quae pus effundit intro. Quę verò per abscessus fit expurgatio salutaris est, si in inferiores partes decumbat. Nam &procul assurgit à morbo, &ἀξίως τῆς περιβολῆς. Debet autem legitimus abscessus nec esse ἡμίρρ ὅπος, nec ἄνωρρ ὅπος. Addit Aretaeus I. De morbis chronicis, mulieribus interdum per vterum expurgari pulmonum &thoracis pus. Exposui modos omnes expurgationis materiae in thoracis cauitate contentae, sed per quos ductus, per quas vias id moliatur natura, patefacere, maioris fortasse erit operae &altioris contemplationis. Anacatharsim per asperas fieri arterias certissimum est. Distento enim thorace, inflatus pulmo spongiae instar effusum pus sugit; contracto autem thorace concidens pulmo cum fuligine purulentam materiam in asperas arterias trudit, à quibus per continuitatem ad os fertur, atque ita tussiendo excernitur. Quibus verò ductibus ad renes &vesicam feratur pus, valde est controuersum.