Latin
487.4 to 487.7
André Du Laurens, Historia anatomica 487.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non vident aliud esse fieri quidpiam κριτικῶς, Defenditur Galenus. aliud συμπτωματικῶς; aliud naturae vi &contentione valida, aliud vi &contumacia morbi, aliud à facultate, aliud ab affectu, aliud denique valida, aliud debili existente facultate. Puris haec per sinistrum sinum transfusio si sit critica, si vires constent, fit sine aegri incommodo; retinet enim &conseruat spiritus natura, noxiaque tantùm excludit. At si vires sint debiles, moritur in ipsa expurgatione eger, &eo dissecto totus sinister cordis sinus purulentus apparet; quod rudioribus plerumque imponit, qui cordis abscessum fuisse clamitant. Hanc Historiae elepuris per sinistrum cordis sinum, &arterias expurgationem fieri posse, praeter Galeni aucto gantes pro Galeni defenritatem &demonstrationem Anatomicam historiis duabus confirmabo. Primam narrat sione. Hollerius, commentariis suis doctissimis in Coacas Hippocratis praenotiones, &in suae Praxeos scholiis elegantissimis, cap. De ardore vrinę. Mulieri, inquit, cuidam intolerabili prima. cruciatu vrina purulenta profluebat. Mortua post quartum mensem, &dissecta; duo calculi in corde cum multis abscessibus paruis inuenti sunt, renibus integris, &viis omnibus vrinae dicatis. Expurgabatur itaque purulenta illuuies per aortam. Alterius historiae testis ego sum oculatus. Honestissimus quidam ciuis Monspeliensis per trien- Secunda. nium melancholia laborauerat hypochondriaca, eaque seuissima, quae tandem acuta febre superueniente, hominem è viuis sustulit. Priusquam tamen vita fungeretur, per mensem integrum bis in die leui &fugaci animi deliquio corripiebatur, cum modico vrinae ardore, &τῶν incredibili meiendi desiderio. Profusa autem praerubra, tenui, &foetida vrina, statim ad se redibat. Dissecto cadauere, totam ferè thoracis cauitatem tenui pręrubro, &foetidissimo humore oppletam inuenimus, nec non cordis sinistrum sinum eodem humore plenum. Quod non sine admiratione contemplatus, venit mihi in mentem ilicò contextus Galeni citatus, &magistris Chirurgis ac Medicinae studiosis quamplurimis astantibus, caussam tam frequentis lipothymiae &fugacis stranguriae, ad virulentae materiae per sinistrum sinum &arterias Calidi, frigidi, humidi, sicci, triplex ac ceptio. Prima. Secunda. Tertia. Medium duplex. Medium generis. Medium peciei.