# Historia anatomica 487.4-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 487.4 to 487.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/487.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/487.4

Sed non vident aliud esse fieri quidpiam κριτικῶς, Defenditur Galenus. aliud συμπτωματικῶς; aliud naturae vi & contentione valida, aliud vi & contumacia morbi, aliud à facultate, aliud ab affectu, aliud denique valida, aliud debili existente facultate. Puris haec per sinistrum sinum transfusio si sit critica, si vires constent, fit sine aegri incommodo; retinet enim & conseruat spiritus natura, noxiaque tantùm excludit. At si vires sint debiles, moritur in ipsa expurgatione eger, & eo dissecto totus sinister cordis sinus purulentus apparet; quod rudioribus plerumque imponit, qui cordis abscessum fuisse clamitant. Hanc Historiae elepuris per sinistrum cordis sinum, & arterias expurgationem fieri posse, praeter Galeni aucto gantes pro Galeni defenritatem & demonstrationem Anatomicam historiis duabus confirmabo. Primam narrat sione. Hollerius, commentariis suis doctissimis in Coacas Hippocratis praenotiones, & in suae Praxeos scholiis elegantissimis, cap. De ardore vrinę. Mulieri, inquit, cuidam intolerabili prima. cruciatu vrina purulenta profluebat. Mortua post quartum mensem, & dissecta; duo calculi in corde cum multis abscessibus paruis inuenti sunt, renibus integris, & viis omnibus vrinae dicatis. Expurgabatur itaque purulenta illuuies per aortam. Alterius historiae testis ego sum oculatus. Honestissimus quidam ciuis Monspeliensis per trien- Secunda. nium melancholia laborauerat hypochondriaca, eaque seuissima, quae tandem acuta febre superueniente, hominem è viuis sustulit. Priusquam tamen vita fungeretur, per mensem integrum bis in die leui & fugaci animi deliquio corripiebatur, cum modico vrinae ardore, & τῶν incredibili meiendi desiderio. Profusa autem praerubra, tenui, & foetida vrina, statim ad se redibat. Dissecto cadauere, totam ferè thoracis cauitatem tenui pręrubro, & foetidissimo humore oppletam inuenimus, nec non cordis sinistrum sinum eodem humore plenum. Quod non sine admiratione contemplatus, venit mihi in mentem ilicò contextus Galeni citatus, & magistris Chirurgis ac Medicinae studiosis quamplurimis astantibus, caussam tam frequentis lipothymiae & fugacis stranguriae, ad virulentae materiae per sinistrum sinum & arterias Calidi, frigidi, humidi, sicci, triplex ac ceptio. Prima. Secunda. Tertia. Medium duplex. Medium generis. Medium peciei.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
