# Historia anatomica 488.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 488.5 to 488.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/488.5

De temperam, aut ad vincentis qualitatis naturam. Sed haec fortasse παρέργως. Veniamus ad institutam disputationem. Auerroes cor per se & naturâ suâ frigidum esse contendit, quia maiore sui portione constet frigidis partibus, fibris innumeris, vasis quatuor insignibus, vena caua, arteria magna, vena arteriosa, & arteria venosa, quae partes spermaticae exangues sunt & frigidae: Calidum autem esse per accidens ob sanguinis arteriosi & spiritus vitalis calidissimi contentorum copiam, nec non ob perennem & perpetuum motum. Qui Auerrois opinionem sectati sunt, eam his rationibus stabiliunt. Quod cordis caro densa sit, solida & grauis, sanguineque alatur frigido, crasso, melancholico. Quòd ad cordis basim, quae nobilior eius est pars, copiosissimus adnascatur adeps, cuius efficiens caussa apud Galenum est frigus. Quòd denique cor sanguinis conceptaculum sit, vnde cap. vltimo libr. 1. De temper. viscus sanguineum dicitur: at sanguis natura suam frigidus est, Hippocrates libello περὶ καρδίης. statim enim è venis exiliens concrescit. Nos contrà, calidissimum esse cor, auctoritatibus, Calidum esse corrationibus & experientiâ demonstrabimus. Adest summi Hippocratis auctoritas libello Auctoritas περὶ ἀρχῶν. Calidum, inquit, plurimum in corde inest, vtpote quod membroEippocratis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
