# Historia anatomica 49.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 49.1 to 49.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/49.1

Corpus seminis aqueum & frigidum, materia est spermaticarum partium: semen itaque totum cum omnibus suis partibus sanguine est calidius, quia magis spirituosum, sed spiritibus suis spoliatum sanguine est frigidius, propterea effusum statim vanescente calore, aëreque inalgescente liquidum atrumque euadit. tale autem agnouit Gal. spermaticarum partium esse materiam. Primam hanc rationem altera ratione fulcit lobertus. Partium spermaticarum conforSecunda ratio. matio & situs, harum calorem manifestè indicant: nam ossa internum occuparunt locum, & carnibus vndiquaque teguntur, vt & nerui, ne insitus eorum calor vanescat, & ab ambientis frigore offendatur; carnes vero externis partibus sunt appositae. Sed non video quid concludat. Conuellitur. Haec enim omnia frigiditatem potius spermaticarum testantur: nam quia partibus illis frigidum erat infensissimum, ne languidus & debilis earum calor extingueretur, carnibus vndiquaque fouit natura, & membranis tanquam vestibus, omni ex parte muniuit. Praeterea non ea ratione internum occuparunt situm ossa, vt eorum calor conseruaretur, sed quia fulcri id postulabat natura. Quod si externa internis frigidiora esse velis, cutis quae temperata est, neruis & osse erit frigidior. Tertia ratio absurdissima est. Afrigido linquit) facile offenduntur sperTertia ratio. maticae partes: ergo calidae sunt, quia à contrarijs alteratio, à similibus fit conseruatio. Imo Impugnatur. contra Galenus in arte parua, hanc vnam tradit notam communem dignoscendi temperies partium, quod quae à frigido facile afficiuntur, frigidae sunt, quae à calido, calidae. Sic frigidum Hippocrati ossibus, neruis, dentibus, spinali medullae infensissimum, quia frigidae sint hae partes. Galeni extant verba haec expressa, cap. 59. artis paruae. In omnibus commune est temperaturae indicium, si membrum facile frigescit, vel frigiditatis, vel raritatis, si vero non facile, vel caliditatis, vel densitatis. Si vero à desiccantibus offendatur, & aridum, & siccum, & non facile mobile fiat, siccitatis: quemadmodum & si ab humectantibus grauiter se habeat, humiditatis. Postremò, spermaticarum partium pleraque opera vehementissimi caloris indicia esse concluQuarta. dit fobertus. Sic ventriculus membranosus cibos quantumuis duros tenuat & coquit, in struthio ferrum mollit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
