Latin
492.1 to 492.4
André Du Laurens, Historia anatomica 492.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud responstini. respirationis necessitatem norunt omnes. Validior est altera Arabis demonstratio. Cor musculus non est, quia voluntario motu non mouetur: illius siquidem motum nec retardare cum volumus, nec quiescentem excitare, nec tardiorem aut velociorem, rariorem aut frequentiorem facere possumus, vt diaphragmatis &reliquorum musculorum. Concludamus itaque cum Galeno cap. 6. libr. 1. De natural. facultat, cordis carnem musculosam non esse, sed aut sanguinis affusionem, quam Erasistratus παρέγχυμα appellauit, aut peculiarem aliquam carnem. Dum Hippocrates cor musculum vocat, καταχρηστικως καὶ κατὰ ἀναλογίαν loquitur; quia rubra &fibrosa intuenti apparet cordis, vt musculorum, caro: sic singultum saepe conuulsionem vocat per similitudinem motus. Cor autem voluntarij motus organum esse non vult, nec verum musculum. Sunt enim haec Hippocratis verba, καοδίημῦς τοιον κώρτα ἰχυρὸς οὐ τῷ νεύρῳ, ἀλλὰ πιλήματι σάρκος: id est, cor musculus est non neruo tendineve, sed densitate carnis. Excludit itaque neruos &tendines à cordis carne, &ea ratione propriè musculum esse negat, quia non datur musculus sine neruo, aut neruorum fibris. Obiiciebant, moueri cor locali motu, &ideò musculosam illius carnem statuendam: sed non quicquid locali cietur motu, voluntarium est, &à musculo mouetur. Vterus, exempli gratia, clauditur ad conceptionem, dilatatur ad incrementum foetus, cogitur ad exclusionem sine musculo intestina motum habent localem peristalticum dictum, quem tamen voluntarium esse nemo dixerit. Postremò, viscerum carnem simplicem esse, non fibrosam; cor autem multiplici villorum genere textum non secus ac musculorum carnes opponebant. Respondemus, cordis carnem licèt fibrosa sit, simplicem esse, quia fibrae eiusdem sunt naturae cum reliqua cordis substantia, vt ventriculi, vteri, &intestinorum villi. Musculorum autem fibrae dissimilem habent disparilemque ab eorum carne naturam, neruorum quippe &tendinum sunt particulae. Galenus secundo de Temper. in corde ait fibrae quidem sunt vt in musculis, sed non idem est fibrarum genus. Nam quae in musculis habentur, neruorum &ligamentorum sunt particulae; fibrarum autem cordis propria est species vt tunicarum ventriculi, vteri, venarum, arteriarum.