# Historia anatomica 492.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 492.5 to 492.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/492.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/492.5

Sunt tamen villi cordis caeteris validiores durioresque, quia cùm nullum sit instrumentum cuius tanta sit ad actiones consistentia & robur, consentaneum fuit cordis substantiam ad robur simul & patiendi difficultatem comparare. Statuatur ergo cordis substantia carnea, eaque non musculosa, sed ex genere parenchymatum. Erat alterum disputationis caput, cur praeter reliquorum parenchymatum naturam caro haec tam multiplices fibras obtinuerit? Respondet Galenus, villos cordis tractionis, retentionis & expulsionis gratia comparatos esse: rectorum namque opera trahit in diastole, obliquorum ministerio retinet; transuersis vero & circularibus cor arctantibus contenta expellit. Hunc villorum vsum sophistae quidam non admittunt: quia tractio, retentio & expulsio similares sunt actiones: at similaris actio à sola temperie inchoatur, ab eadem perficitur; & à qualibet partis particula integra & perfecta editur. Sic ossa alimentum trahunt, coquunt, expellunt citra villorum opem, vt & pulmo, lien, hepar. Vulgaris responsio est, actionum similarium quasdam esse proprias; alias communes & officiales: sic vteri officialis actio conceptio est, ventriculi chylosis, cordis spirituum generatio, peculiares verò earum partium actio propria est nutritio, & assimilatio. Actiones propriae solius natiui caloris opera & à sola temperie perficiuntur, nec fibris indigent: officiales vero, quae motu perficiuntur locali, non nisi villorum ministerio eduntur, Obiicies haematosin officialem esse actionem: at nullae fibrae in hepate. Dico haematosin sola alteratione perfici non motu locali, quia nec distenditur, nec contrahitur hepar vt cor, vterus, ventriculus intestina. Respondent alij, alterationem paucissimi alimenti per breue spatium, sine villis fieri posse solius temperamenti vi, per longum vero spatium minimè: sic facultas sensifica per breue interuallum sine neruis defertur, per longam distantiam non defertur. Trahit autem perpetuò, & ex distantissimis partibus cor, non aërem modò, sed sanguinem crassum.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
