Latin
QVAESTIO XVI
André Du Laurens, Historia anatomica 493-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XVI. E numero ventriculorum cordis certant Peripatetici &Medici. Ari. De numero ventriculorum stoteles 3. De partibus animal. κοιλίας, inquit, δὲ ἔχουσιν αἱ μὲν τῶν cordis Ariμεγάλων ζώων τρεῖς, αἱ δὲ τῶν ἐλασσόνων δύο. id est, ventriculos stotelis opinio. Ahabent animalia quidem magna tres, parua verò duos. In homine itaque tres statuit sinus, dextrum, sinistrum &medium. In eum Aristotelis errorem incidit Plinius II. naturalis historiae; Sinuoso, inquit, specu cor est, &in magnis animalibus triplici, in nullo non gemino. Galenus De numero Galeni opinio. sinuum cordis ita sentit: Αἱ δὲ τῆς καρδίας κοιλίαι δύο μὲν οἷς πνεύμων ἐσι, μία δὲ οῖς οὔκ ὀσι. id est, quae animalia pulmones habent, duos habent sinus: quae verò pulmone carent, vnicum tantum, vt dexter sinus pulmonis solius gratiâ constructus videatur Refellitur Aristotelis opinio ratione &sensu, non enim multitudinem sinuum facit aniRefellitur Aristoteles. malis magnitudo &paruitas, nec organorum formam immutat magnitudo &paruitas, sed sola actionum diuersitas. Sensus verò in homine, equis, elephanto auos tantùm indicat sinus, vnico septo discretos. Decepit summum Philosophum in Anatome non satis exercitatum pars dextri sinus ad laeuum inclinans; quae alium ventrem mentitur. Galeni opinio suGalenus reprehenditur à specta quibusdam visa est. Si namque pulmonis solius gratiâ constructus est dexter sinus, nec quibusdam. alium illius vsum agnoscit, cur praeparari in eo sanguinem ad vitalis spiritus generationem voluit? Maior enim sanguinis copia ad spirituum generationem quam ad pulmonum nutritionem, requiritur. Respondemus pro Galeno. animalia quae pulmone carent, frigida esse exanDefensio Galeni. guiaque, proindemque spiritu illo vitali attenuato non egere, sed sanguine crassissimo: sunt autem frigida &exanguia quae pulmone carent, quia non respirant, sed transpirant tantum. Quia igitur quaecumque pulmones habent, vitali spiritu attenuato indigent, &quadam eiusdem spiritus praeparatione; rectè dixit Galenus dextrum sinum pulmonis gratiâ constructum esse. De temperaCaeterùm de ventriculorum temperie dissentiunt Aristoteles &Galenus; ille dextrum, mento sinum. hic sinistrum calidiorem esse vult. Nos Galeno potius assentimur, quia sinister sinus spirituosus est &aereus, dexter venosus: at spiritus sanguine calidior. Vter sinuum praestantior sit, dexterne an sinister.