# Historia anatomica 493-3

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/493-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/493-3

QVAESTIO XVII. Evtriusque sinus praestantia non leuis est controuersia. Sunt qui dexDexter nobilior esse docerum sinistro nobiliorem contendant. Proferunt Aristotelis auctori tur. tatem 3. De partibus animal. Quantò, inquit, anterior pars posterioAuctoritas, ri, dextra sinistrae praecellit, tanto vena caua in anteriore & dextra parte sita, praestantior est arteria magna: at vena caua in dextro est scordis sinu, aorta in sinistro: erit itaque dexter sinus sinistro nobilior. DAuicenna lib. 3. De animalibus, dextram cordis partem sinistra nobiliorem esse vult. Rationibus id confirmari potest. Cordis praestantiam id inter caetera luculenter demonstrat, quòd postremum omnium mortem oppetat: ea igitur pars cordis nobilior statuenda, in qua postremò desinit vita, & cessat motus: talis autem est dextra; nam si animalia secueris viua, dextrum sinus posterius pulsare animaduertes. Praeterea stranguRatio E. lato aut praefocato animali totus ferè sanguis in venis reperitur, arteriae verò, etiam teste Hippocrate libello περὶ καρδίης, desolatae & vacuae apparent, quod denotat sanguinem & spiritus ad nobiliorem partem, tanquam arcem ac domicilium tutissimum, recurrere. Qqq Contraria opin.v. toritas. Rationes. Prima. Secunda, Tertia. Quarta. Selantur

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
