Latin
494.5 to 494.6
André Du Laurens, Historia anatomica 494.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Addamus ad huius rei illustrationem elegantem Veigae similitudinem, commentariis suis doctissimis in Galenum De locis affectis. Quemadmodum si quis supra pauimentum moueatur, pendula omnia in pariete agitabuntur, cùm pauimentum vna cum parietibus quiescere videatur, nec tamen pendentia ex pariete immoto pariete agitantur: Ita motus sinistri sinus ob crassitiem &grauitatem, oculorum ferè aciem &obtutum effugit, impendentibus &auribus &dextro ventriculo ob tenuitatem &leuitatem. Sunt qui dicant ex eo quòd sinister ventriculus primùm moueri desinat, eius praestantiam indicari: cùm enim nobilior esset dextro, non potuit diu malum perferre. Quod tandem obtrudunt, strangulatis &suffocatis sanguinem copiosissimum in venis reperiri, paucissimum in arteriis, expedita responsio est; spiritus sanguinemque arteriosum ob tenuitatem facilè vanescere, venosum autem sanguinem crassiorem non tam citò dissipari, propterea in demortuis arterias vacuas, venas plenas apparere. An cor abscessum, solutionem continui &grauiores morbos perferre queat.