Latin
495.1 to 495.4
André Du Laurens, Historia anatomica 495.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pterea nullus morbus in corde oboritur. Aristoteles 3. De partibus animal. cor nulium grauem affectum pati instar aliorum viscerum scribit, quia est vitę principium. Aphro-Aphrodiss. diseus in corde nullum morbum consistere putat, quoniam antè mors rapit, quàm morbus pateat. Galenus I. De locis affectis, cap. 5. impossibile esse ait, vt cor abscessum patiatur. Galeni. Paulus ex Aegina Medicus, cordis affectus immaturam &praecipitem mortem praecipitaPauli Aegin. re vult. Solum hoc viscus, inquit Plinius, vitiis non maceratur, nec vitae supplicia trahit Plinij. grauiora, laesumque mortem affert praesentaneam Tanta huius visceris dignitas est, tanta Contraria opinio. necessitas, vt interire non possit animal, quin cor ab agendi munere cesset, cap. 17. lib. 4. De simpl. medic. facult. Haec tamen experientiae aduersari testantur historiae multorum. Nar Auctoritas Galeni. rat Galenus 2. De placitis, victimam auulso corde ambulasse, quod ego saepe expertus sum Historiae raEt 7. De Anatomicis administrat. profert exemplum Marulli Mimographi filij, qui de rae. nudato omnino corde vixit, cap. 1. lib. 4. De locis affect. Si, inquit, non ad ventrem vsque pertingat vulnus, sed in cordis substantia tantùm consistat, ex ita affectis aliqui non solum ea die, qua vulnerati fuerunt, sed sequenti nocte viuere poterunt. Scribit Beniuenius se in corde abscessus multos vidisse. Memorat Hollerius cap. De ardore vrinae, mulieri cuidam inuentos duos calculos in cordis sinibus cum abscessibus multis. Matthias Cornax Maximiliani Imperatoris Medicus, scribit dissecto bibliopolae corpore, inuentum fuisse cor eius plus dimidia sui parte, putredine planè absumptum. Thomas à Veiga comment. in quartum De locis affect. scribit inuentum fuisse ceruum infixam gerentem cordi antiquam ex venatione sagittam. Conciliabuntur hęc, si dixeris cor omnes affectus pati quidem, sed Conciliatis, non diu, nec longo tempore, vel omnibus morborum generibus infestari, sed non grauioribus. Exempli gratia cor intemperiem quidem patitur omnem, sed ab immodica statim extinguitur animal. Semper (inquit Galenus 5. De locis affectis) mors sequitur ad immodicas cordis intemperies. Dum scribit Galenus cor abscessus non pati, de abscessu intelligit qui fit ex phlegmonis permutatione; priùs enim moritur animal, quàm inflammatio ad suppurationem peruenerit. Abscessus autem qui in corde reperti sunt à Beniuenio, Hollerio &Matthia Cornace perituitosi erant.