Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 496-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. De pulmonibus. CAP. XII. OR primus est quidem respirationis author, quia caloris, qui flammae instar in sinistro sinu exardescit, refrigerandi, expurgandi &nutriendi gratiâ in perfectis &calidissimis animalibus instituitur respiratio; sed solum hoc, suo &arteriarum motu copiosissimum aërem haurire non poterat; construenda ergo peculiaria respirationis organa, eaque in thorace aut iuxta thoracem locanda. Haec porrò trium sunt omnino generum. Alia sunt mouentia, alia deducentia, alia excipientia. Mouentia sunt musculi sexaginta quinque thoracem distendentes &contrahentes, non enim sine motu thoracis ducitur aër vaporque fumidus excluditur. Deducentia aërem sunt larynx &aspera arteria; excipientia sunt pulmones. Musculorum descriptionem habes libro quinto accuratè expressam. Hîc pulmonum arteriae asperae &laryngis historiam describere placet. Est igitur pulmo organum spirabile &vocale, spiritus ἐργαστήριον: haustum enim aërem excipit, conficit, praeparatque cordi: πνεύμων Graeci dicunt ἀπὸ τοῦ πνέειν, quod est respirare, aut ἀπὸ τοῦ πνεύματος. Philosophi cordis flabellum &ventilabrum vocant; Auicenna cordis culcitram, Hippocrates libro De internis affectibus, &3. De morbis, ψαφαρὸν, id est, tenerum &molle, Plato, ἄλμα μαλακὸν. Situs est pulmo in vtraque thoracis amplitudine, inter costas &alteram intersepientium membranarum: distat autem aliquantulum ab ore, ne aëris appulsu statim refrigeraretur atque ita senesceret animal. Implet totam thoracis cauitatem, vt nihil in ea vacuum sit, dum distenditur thorax; dum verò coarctatur, non ita vt in demortuis, flacescit &collabitur. Liber omnino est à connexu, vt liberius moueri possit, suspenditur tamen vasorum &arteriae asperae interiectu, ne dilabatur. Figuram pulmonum testudini similem esse vult Hippocrates libro De corporum resectione; nos variam &multiplicem pro ratione corporum, quibus accumbit, figuram agnoscimus. Nam vbi cauitatum sedes sunt concauae, ibi gibbosus, vbi verò extuberantes, ibi cauus apparet. Eius tamen dextra pars cum sinistra iuncta bubuli, ceruini aut alius bisulci animalis pedis figuram refert. Ad hanc pulmonis figuram spectant etiam illius lobi, quos ideò formauit Deus, ne cùm dorsum flectimus, comprimeretur, disrumperetur, fatisceret eiusdem caro, ideò antica parte sectiones illae magis apparent quàm postica. Volunt multi ad faciliorem dilatationem lobos constructos, alij vt maior aëris quantitas recipiatur, alij ad δυσπάθειαν, ne vna parte laesa reliquae afficiantur. Sed nunquid integra pars &continua celeriùs inflabitur? Nunquid tantum aëris excipiet &continebit pulmo si sit continuus? Quoniam verò hi lobi alarum more dilatantur, explicantur &colliguntur, per metaphoram alae dicuntur; fibras vocant quidam, pinnas, summitates: &Hippocrates 2. De morbis ἄορθρα, non ἄρθρα, vt legit vulgus. Plures in brutis quam in homine sunt lobi, quia prona terram spectant; figuram autem solus homo celsam obtinuit: sic brutorum hepar in lobos diuisum est, homini soli continuum.