# Historia anatomica 497.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 497.1 to 497.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/497.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/497.1

Pulmonis quantitas maxima est, vt plurimum aëris contineat, quae pluribus cordis pulsationibus sufficere queat: cogimur enim saepe in longa oratione; quae vnico aëris haustu perficitur, non inspirare, vt & in cantu & vociferatione. Quinetiam vt foetidos ac putres odores fugiamus, & dum natamus aut aquis immergimur, spiritum cohibemus: nisi itaque amplissimus esset pulmo, non sufficeret cordi refrigerando, nutriendo, expurgando; & cogeretur animal nobiles illas ac necessarias actiones, loquutionem, cantum, mersionem sub aquis interrumpere breuissimis spatiis. Pulmo in actiuis qualitatibus calidus est, in passiuis humidus. Mouetur, non à corde; quia perpetuus non est illius motus; nec a cerebro, quia non est voluntarius; nec vi propria, sed à thorace ad vacui fugam. Sensum habet perexiguum ad δὲσπάθειαν ne ex assiduis motibus diu noctuque liberaret. Pulmo dissimilaris pars, carne constar sibi propria & triplici vasorum genere: quae omnia tunica praetenui obducuntur. Caro propriam & maiorem pulmonum substantiam complet, vnde carnosum viscus & παρέγχυμα dicitur. Caro haec leuis est, rara, spongiae similis, & velut ex spumoso sanguine concreta. Leuis quidem, vt facilè collabi attollique possit, atque ita thoracis motibus promptissimè obsequatur. Rara & spongiosa, vt follis instar, aëre inspirato cito & affatim repleatur, fumidoque vapori pariter viam muniat ad efflandum & exspirandum. Color carnis in foetu ruber, quia immobilis pulmo nec aëre plenus; nobis verò in lucem editis subflauus, ob perennem motum & spiritus contenti copiam. Triplici vasorum genere caro haec sustinetur, & cohaeret, vena arteriosa, arteria venosa & aspera arteria. Vena arteriosa à dextro cordis sinu enata, in vniuersam pulmonum substantiam riuos diffundit, sanguinemque tenuissimum ad eorum nutritionem defert. Arteria venosa in omnes pulmonis partes sparsa, trunco vnico in sinistrum cordis sinum intruditur; aërem in pulmonibus praeparatum excipit, fumidos vapores trudit & arteriosi sanguinis portionem à sinistro sinu excipit. Aspera arteria à faucibus in pulmonem vniuersum decurrit, aërique deducendo & vaporibus fumidis excludendis dicata est. Tria haec vasa vndecumque ad extremam vsque pulmonum superficiem eo ordine digeruntur, vt aspera arteria in medio sit, vena arteriosa in posteriori parte, arteria in anteriore.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
