Latin
499.5 to 499.7
André Du Laurens, Historia anatomica 499.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic phreniticorum respiratio magna est &ex longis interuallis Hippocrati in Prognostico. Finalis respirationis caussa multiplex statuitur Asclepiades respirationem institutam esse putat ad animae generationem: Nicarchus, &Praxagoras ad animae robur: Philiston &Diocles ad solam ventilationem: Erasistratus ad vacui fugam, vt aere impleantur arteriae, solum enim aerem voluit in arteriis contineri. Aristoteles libro de respiratione non vult inspirari aerem ad nutritionem, quia non exspiraretur inspiratus; at ita copiosus exit vt ingressus est: adde quòd aer simplex est, spiritus verò quid mixtum; deinde non ex aere fit spiritus, sed ex alimento per venas affluente, vt ignis non fit ex aere, sed ex rebus combustibilibus: vult ergo Aristoteles respirationem non nutritio nem aliquam igni praestare, sed refrigerationem tantùm. Nos cum Hippocrate &Galene duplicem respirationis vsum agnoscimus, primarium &secundarium. Primarius &maior vsus est natiui caloris, qui velut flamma in corde exardescit, conseruatio. Secundarius &mi Respirationem Hipp. saepe appellat πιεῦμα