# Historia anatomica 499.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 499.5 to 499.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/499.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/499.5

Sic phreniticorum respiratio magna est & ex longis interuallis Hippocrati in Prognostico. Finalis respirationis caussa multiplex statuitur Asclepiades respirationem institutam esse putat ad animae generationem: Nicarchus, & Praxagoras ad animae robur: Philiston & Diocles ad solam ventilationem: Erasistratus ad vacui fugam, vt aere impleantur arteriae, solum enim aerem voluit in arteriis contineri. Aristoteles libro de respiratione non vult inspirari aerem ad nutritionem, quia non exspiraretur inspiratus; at ita copiosus exit vt ingressus est: adde quòd aer simplex est, spiritus verò quid mixtum; deinde non ex aere fit spiritus, sed ex alimento per venas affluente, vt ignis non fit ex aere, sed ex rebus combustibilibus: vult ergo Aristoteles respirationem non nutritio nem aliquam igni praestare, sed refrigerationem tantùm. Nos cum Hippocrate & Galene duplicem respirationis vsum agnoscimus, primarium & secundarium. Primarius & maior vsus est natiui caloris, qui velut flamma in corde exardescit, conseruatio. Secundarius & mi Respirationem Hipp. saepe appellat πιεῦμα

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
