Latin
500.1 to 500.4
André Du Laurens, Historia anatomica 500.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
partim natura. Voluntas duplex. Respirationis caussa finalis multiplex. Respirationis vsus duplex. Primarius conseruatio natiui caloris. Respiratio duplici ratione cor refrigerat Expurgatio calorem conseruat. Chiectis. Solutis. Respirationis vsus generatio spirituum. Obiectio. Solutio. Organa respirationis trium generum. In quibus conueniant respiratis &pulsus. In quibus dissideant pulsus &respiratio. An pulsus quam respirationis sit maior neceßitas. Responsio. nor spiritus vtriusque vitalis &animalis generatio nutritioque. Conseruatio natiui caloris, fit refrigeratione &difflatione seu expurgatione. Refrigeratio necessaria fuit; quia periculum erat ne cor ob perennes motus incendio conflagraret, nisi aere tanquam flabello quodam ventilaretur. Calor noster natiuus blandus, suauis &viuificus in extraneum degeneraret, &tandem febrilis euaderet, nisi refrigeraretur. At respiratio, vt docet Galenus cap. 2. libri octaui De vsu partium, duplici ratione cor refrigerat, in inspiratione quidem, qualitate frigida suppeditata; in exspiratione verò eo quod feruet effuso. Conseruatur etiam calor expurgatione &difflatione fuliginis. Nisi enim continenter expurgaretur calor, nisi vapor fumidus liberum haberet exitum, suffocaretur per oppressionem cor, vt apparet in his qui strangulantur; tenduntur enim eorum venae, intumescit facies, oculi prominent. Namque vt flamma à crasso multoque fumo extinguitur, ita cor à vaporibus fumidis strangulatur. Obiiciet hîc fortasse aliquis, respirationem non institutam esse ad refrigerationem, quia moribundi &frigidum exspirantes, inspirant; at nullus aut certè languidus eorum calor. Respondeo, inspirare vt exspirent: adest necessitas ex spirationis, ob copiam fuliginum, non inspirationis; propterea validior morientium exspiratio, quàm inspiratio. Est itaque primus hic respirationis vsus conseruatio caloris cordis, quae fit refrigeratione &expurgatione. Alter vsus est nutritio &generatio animalis &vitalis spiritus: fit enim vterque ex aere &sanguine simul mistis: aereus est noster calor, Ergo aere sibi simili &consociali reficiendus. Hoc docuit Hippocrates libello De alimento. Ἀρχὴ τροφῆς πνεύματος ῥίνες, στόμα, πνεύμων, καὶ ἡ ἄλλη διαπνον, id est, principium alimenti spiritus, nares, os, pulmo &reliqua respiratio. Obiicit Aristoteles non necessariam esse aeris substantiam, sed qualitatem solam, quod confirmari potest Galeni authoritate lib. De vtilitate respirationis. Tantum, inquit, exit de aere inspirato quantum inspiratione attrahitur. Sed respondemus totum aerem non expelli, nec eundem qui inspiratur, pellitur enim vapor fumidus qui ex permistione fit sanguinis &aeris; deinde qui excluditur aer, crassior est inspirato. Ita de finali caussa statuendum censeo instrumenta respirationi dicata trium sunt omnino generum. Alia sunt deducentia materiam respirationis, larynx quippe &aspera arteria: alia excipientia, vt pulmones: alia mouentia, vt musculi 65.