# Historia anatomica 500.5-7

André Du Laurens, Historia anatomica, 500.5 to 500.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/500.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/500.5

quorum alij liberae, alij violentae & coarctae respirationi suam dicarunt operam. Ex quibus cuilibet obuium apertumque fit, respirationem & pulsum in multis consentire, in plerisque dissidere. Conueniunt in hoc, quòd ambo eidem inseruiant facultati, id est, vitali; solius enim cordis gratiâ vtraque actio instituitur. Praeterea eadem est vtriusque finalis caussa, eadem necessitas triplex. Tertiò conueniunt in ratione motus, constant enim ambo diastole, systole & quiete gemina. In hoc verò dissident, quòd pulsus, naturalis est motus, isque continuus, non interruptus & extra omnem voluntatis potestatem, respiratio libera est, & plerumque pro arbitrio cessat. Efficiens pulsus caussa sola est natura, respirationis anima cum natura pulsus organa sunt cor & arteriae, respirationis musculi; pulsus à corde fit; respiratio non à corde, sed propter cor: denique quinquies pulsat cor interuallo vnius respirationis. Ne quid verò ad perfectam respirationis naturam desiderari possit, duo breuiter inquirenda sunt, an pulsus quam respirationis maior sit necessitas; tum, an pulsus respiratione nobilior. Scribit Galenus initio libri De vsu pulsuum, respirationem tantò magis esse pulsu necessariam, quantò cordis calor magis est ad vitam necessarius, quàm reliquarum partium calor: & 4. De locis affect. cap. 8. scribit fieri non posse vt animal respiratione priuatum viuat. Contrà, viuunt hystericae sine respiratione, foetus in vtero non respirat; apoplectici quidam non respirant: sine pulsu autem & motu cordis constare vita non potest. Dico pulsum alium esse cordis, alium arteriarum: pulsus cordis magis ad vitam est necessarius, quam respiratio; sed peculiaris arteriarum pulsatio respiratione minus est necessaria: si enim vinciantur aut intercipiantur arteriae, non interibit animal, respiratione autem priuatum subitò extinguetur. Pulsus porrò respiratione nobilior est; tum quia organum pulsus Pulsus respiratione nobinobilius, cor scilicet, tum, quia finis praestantior iis quae diriguntur ad finem; at respiratio ad lior. conseruationem pulsus instituitur: adde quòd spiritus aëre est praestantior. An respiratio animalis sit, vel naturalis actio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
