# Historia anatomica 502.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 502.1 to 502.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/502.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/502.1

Authoritates. Respirationem omnino volutariam esse. Ratio I. Historiaemultorum qui cohibito spiritu extincti sunt, volitate sola ita imperante. Authoritas Hippocratis. Oscirationum medela. Singultus meda. Secunda. Tertia. Conciliatio opinionum. brum facultatum animalium sedem esse, non cor hac ratione docet, quòd laesa imaginatione, memoria & principibus facultatibus, cerebro non cordi remedia admoueantur. Ita liberum sit nobis argumentari. Laesa respiratione, non cerebro, sed thoraci & cordi remedia adhibentur. Erit itaque respiratio cordis, non cerebri actio. His omnibus Galeni authoritas adiiciatur. Scribit Galenus secundo De Anatomic. administrat. & libello De his quae in medicatrina fiunt, respirationem actionem esse naturalem, & commentario ad Aphorism. 23. sectionis tertiae, neminem posse cohibere spiritum asserit; & libro De vsu respirationis, Moderata, inquit, respiratio contingit per arterias toti, id est, omnibus partibus, praeterquam cordi & cerebro, quia cordi accidit per pulmones, cerebro per nares: ergo videtur naturalis. His itaque rationibus suaderi potest, respirationem non ab anima fieri, sed à natura, id est à corde, & propter cor. Qui contra sententiam hanc iurarunt, respirationem omnino voluntariam esse volunt, his, vt opinor, persuasi rationibus. Illa actio voluntaria est, docente Galeno secundo De motu musculorum, quam & sedare possumus dum volumus, & cùm nondum facta est, facere: at talis est respiratio, cohibere enim spiritum possumus cùm volumus, eum nunc rariorem, nunc frequentiorem, nunc tardiorem, nunc velociorem efficere. Extant ad huius rei confirmationem commemorabiles historiae multorum qui pertinaciter & voluntariè cohibito spiritu mortem sibi consciuerunt. Seruus ille barbarus, vt scribit Galenus secundo De motu musculorum, quum vehementi ira concitatus mortem sibi consciscere decreuisset, prostratus humi respirationemque cohibita longo quidem tempore immobilis mansit, postea vero paulùm volutatus animam efflauit. C. Licinius Macer vir praetorius repetundarum reus dum sententiae dicerentur, apud Menianum conscendit, & sudario quod fortè in manibus habebat, ore & faucibus coarctatis, incluso spiritu, poenam morte praecurrit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
