# Historia anatomica 502.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 502.5 to 502.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/502.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/502.5

Coma Maximi latronum ducis frater, cùm de viribus & conatibus fugitiuorum interrogaretur, sumpto tempore ad se colligendum caput operuit, innixusque genibus compresso spiritu inter ipsas custodum manus inque conspectu summi imperij exoptata securitate acquieuit. Haec Valerius libro nono. Cato minor qui Vticensis dictus est, cùm subtractum à filio gladium reposceret, cumque negarent famuli, ne dare vererentur hortatus est; non enim se id facere ad consciscendum sibi mortem, sed ad tuendum se, quando si mori vellet, non defuturas sibi mortis vias alias, vt vel caput ad parietem allideret, vel spiritum interclusum ad tempus non multum comprimendo extingueretur. Scribit Hippocrates sect. tertia libri secundi Epidem. ἐντήριον συνεχέων χασμέων μακρὸν πνοῦν, medelam continuarum oscitationum prolixam esse spirationem. Singultus etiam apud eundem cohibitione spiritus sanatur, cuius rei elegans extat apud Platonem in Symposio exemplum. Aristophanes singultiendo frangebatur; quocirca ad Eryximachum Medicum conuersus: O Eryximache, inquit, tua nunc interest aut singultum reprimere, aut pro me loqui. Tunc Eryximachus: Equidem vicem tuam sumens pro te dicam, tu verò pro me postquam singultus abierit; interim dum ipse loquor si vis aliquandiu spiritum cohibere, singultus cessabit. Liberum ergo est nobis spiritum cohibere, propterea libera est actio qua inspiramus & exspiramus. Praeterea respiratio animalibus fit instrumentis; distenditur enim thorax & contrahitur musculorum intercostalium, diaphragmatis & neruorum operâ, animalis itaque est actio. Postremò leso cerebro & principibus facultatibus, laeditur respiratio illaesis corde & pulmonibus. Sic in phrenitide respiratio magna est & rara, quia aegrotat mens, facultas in vitio est. Directas, vt opinor, hinc inde acies videtis. Nos vtranque partem cum summo suo iure tueri non possumus: si quid tamen de eo demittere aliquantulum vtraque velit opinio, eas conciliare non erit difficile; quod in hunc quidem modum tentabimus. Actionum aliae sunt purè & simpliciter naturales, vt coctio, distributio alimenti, nutritio: aliae omnino animales & voluntariae, vt loquutio, progresActiones aliae sio; aliae mistae, id est, partim naturales, partim animales, vt οὔρησις, vrina & faecum denaturales, aliae iectio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
