# Historia anatomica 503.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 503.1 to 503.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/503.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/503.1

De his actionibus rectè pronunciat Nemesius, vt iam dictum est, τὸ ψυχικὸν animales, ab τῷ φυσικῷ, id est, animae opus cum naturae munere ceniunctum esse. Errant, inquit Gale mistae. nus cap. 4. lib. 6. De locis affectis, qui vrinae & faecum deiectionem totam ab electione pendere putant, vt etiam qui hoc opus omnino naturale admittunt, vtriusque sanè particeps est vtraque actio. At cap. 6. lib. 2. De motu musculorum, parem vult & eandem esse respirationis & vrinae ac faecum excretionis rationem. Est igitur respiratio actio mista Respiratio mista est actio. partim naturalis, partim voluntaria. Naturalis, ratione caussae finalis & necessitatis. Animalis, ratione organorum, musculorum scilicet thoracem distendentium & contrahentium. Strangulati non respirant, quia nequeunt animaliter interceptis laqueo neruis & musculis. Histericae quaedam mulieres non respirant, quia nequeunt naturaliter, nullus enim respirationis est vsus, nulla vrget necessitas, instrumenta libera sunt. Sunt qui motus voluntarios ita distinguant, vt alij sint prorsus & absolutè liberi, quos quoties & quantum volumus impellimus nulla ad id vrgente necessitate; alij liberi quidem, sed à quibusdam corporis affectibus lacessiti, eiusmodi respirationem esse volunt. Sed malim ego respirationem mistam actionem dicere; motus enim qui à musculis perficitur omnino est voluntarius, sed impellens caussa omnino naturalis; sic vrinae excretio purè naturalis est, retentio pure animalis. Debuit Respiratio cur voluntaria esse autem aliquo modo voluntaria esse respiratio, quia vtile est aliquando cohibere spiritum debuit. aliquando impellere. Si quid attentius auscultandum, si per loca foetentia transeundum in aquam mergi oporteat, vtilissimum est cohibere spiritum; contrà si ignis excitandus, quid inflandum, concitata respiratio commodissima est. Errant igitur qui respirationem actionem omnino naturalem esse volunt. Errant etiam qui omnino voluntariam esse tuentur, quia non omnia respirationis organa animalia sunt; pulmo enim organum est naturale, respirationis gratiâ institutum. Rationibus autem singulis satisfacere His qui naturalem omnino non erit difficile. Dormientes, aiunt, respirant; at dormientium electio nulla. Respondemus actionem esse voluntatem duplicem esse, alteram ab electione; alteram ab instinctu; haec in dormientibus volunt satisfit. est & brutis. Per somnum non feriantur omnino animales facultates, remissio tantùm est, Ratio I. ait Galenus, non intermissio facultatum; nam & musculi tonicum habent motum, qui in Secunda. omnibus partibus, sed praecipuè in sphyncteribus ani & vesicae conspicuus est.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
