# Historia anatomica 504-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/504-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/504-2

runt Anatomici. Arteriae ve nosae tertius vsus, arteriosum sanguinem ferre ad pulmones. Confirmatis. no esse conficiunt. Eadem est (fateor) & pulsus & respirationis necessitas, eadem caussa finalis, nutritio, temperatio, expurgatio, sed diuersa organa sunt motus. Laesa respiratione, negamus semper cordi & thoraci admouenda esse remedia; nam laeso communi neruorum principio, affecta spinali medulla & ceruicis neruis, thoraci adhibere remedia inutile erit. Authoritates Galeni interpretatione egent. Non putat cohiberi posse omnino spiritum viuente animali, vincitur enim à motu naturali, motus voluntarius; dum respirationem per arterias toti corpori contingere scribit: per respirationem intelligit motum, non modò voluntarium, qui sit à musculis, sed etiam naturalem, qui fit ab arteriis, de quo Hippocrates sect. 6. libri 6. Epidem. dum ait, Inspirans & exspirans esse totum corpus. Prioris ergo sectae rationibus satisfactum puto. Posterioris, quae voluntariam omnino actionem esse contendit respirationem, rationes sic placet eludere Illa quidem absolutè & simpliciter voluntaria dici debet quae & sedari potest arbitrio nostro si fiat, & excitari si non fiat: at talis non est respiratio: si enim omnino cohibeatur spiritus, vt historiae multorum testantur, extinguetur omnino animal: itaque excitari amplius non poterit respiratio. Atque vt vno verbo dicam, esse in respiratione aliquid voluntarium tres illae rationes conficiunt, sed nihil à natura esse non probant. Nos mistam esse actionem concludimus, & ad respirandi functionem ambo principia simul iuncta cerebrum & cor, animalem & naturalem facultatem concurrere cum Galeno existimamus. De motu & vsu arteriae venosae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
