Latin
QVAEST. XXII
André Du Laurens, Historia anatomica 505-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. XXII. &pulmonum temperamento lis est inter Medicos. Sunt qui in actiuis qualitatibus frigidum statuant. Primum quia tota ferè illius compositio ex partibus spermaticis, arteria cartilaginea, vena arteriosa &arteria venosa coagmentatur. Deinde refrigerandi cordis gratiâ constructus est, vn de à Philosophis cordis flabellum &ventilabrum dicitur. Tertio frigidis facilè corripitur affectibus, vt obstructionibus, asthmate, dyspnoea, tuberculis. Quartò pituitosis &frigidis scatet humoribus, &quae per tussim excernuntur, pituitosa ferè sunt omnia; pituita autem omnis à frigido temperamento. Postremo summi Hippocratis auctoritas id suadet, libello enim περὶ καρδίης haec profert: ὁ γὰρ πνεύμων φύτει ψυχρὸς, αὐτὰρ καὶ ψυχόμενος τῇ εἰσπνοῆ: id est, pulmo naturâ suâ frigidus est, &inspiratione etiam refrigeratur. Sed &libro De alimento: πνεύμων, inquit, ἐναντίην σώματι ῥοφὴν ἕλκει, τὰ δʼ ἄλλα πάντα τʼ αὐτὴν. hoc est, pulmo contrarium corpori alimentum trahit, reliquę omnes partes simile alliciunt. Si contrarium trahit alimentum pulmo, frigidus sit necesse est: nam sanguinem calidissimum in dextro cordis sinu attenuatum trahit, eoque alitur. Galenus libello De Anatome viuorum album esse pulmonem vult, ob aquae &frigidi praedominium, &sedem aquae appellat. Nos contrà, calidum esse pulmonem contendimus, siue substantiam spectes visceris, siue nutritionis rationem, siue vsum. Substantia carnosa est, eaque leuis, mollis, spongiosa, quam ve lut spumam sanguinis vocat Galenus. Alitur sanguine aëreo, spirituoso, in dextro cordis sinu elaborato, vt solius pulmonis gratiâ dexter ventriculus constructus videatur. Adde, quòd non decuerat membrum, quod indesinenter &primo occursu aërem frigidum erat excepturum, frigidum formari. Postremo praeparatur in pulmonum substantia aër, &familiarem vitali spiritui calidissimo qualitatem longiuscula mora recipit. Est itaque calidus pulmo. Contrariae rationes ordine ita dissoluendae sunt. Constat pulmo spermaticis vasis, sed propriam pulmonis substantiam caro constituit, eaque rarissima. Quod refrigeret cor, id non temperie sua praestat, sed quia aërem excipit continetque extraneum, qui corde frigidior est, quamtumuis aestuans, &calidus hauriatur: sic aestate media &feruidissimo caelo frigidus est aër cordi, licet naturâ suâ &actu calidus sit. Frigidis (fateor) corripitur affectibus pulmo, vt obstructionibus ratione vasorum, quae variè implicita facilè obstruuntur: caro verò phlegmone &calidis affectibus saepe infestatur. Pituita quae copiosissima tussiendo excernitur, non à natiua pulmonum temperie generatur, sed quia à cerebro, quod frigidi est receptaculum, decumbit continenter in pulmones humor. κατὰρρ oi enim frequentes, inquit Hippocrat. Aph. 38. sect. 7. ἐς τὴν ἄνω κοιλίην, in ventrem superiorem, id est, thoracem: quia etiam ab inferioribus partibus, ventriculo quippe &hypochondriis, suscitantur vapores quamColumbi epinio noua de vsu arteria venosae conuellitur. Frigidum esse pulmonem volunt quidam. Ra: iones. Prima. Secunda, Tertia. Quarta. Auctoritas Hippoc. Calidus pulmo demonstratur. Rationes. Soluuntur rationes. Ad primam. Ad secundam. Ad tertiam. Ad quartam. Explicantur Hippec. loci. Pulmo contra rium trahit alimentum. Ratio I. Secunda. Tertia. Humidus pulmo docetur Auctoritas. Ratio. Auicennae opinio. Auicenna. Diluuntur contrariae ra tiones.